DiscoverQuin Philosophemur
Quin Philosophemur
Claim Ownership

Quin Philosophemur

Author: Quin Philosophemur

Subscribed: 2Played: 22
Share

Description

A small philosophy podcast in Latin about some big questions
15 Episodes
Reverse
Quis fuit Thales et cur eum titulo "primi philosophi" quidam induerunt? 
Faber et Augustus opiniones duas, alteram Ciceronis alteram Senecae, de naturae largitate quae eadem omnibus non est comparant et rogant utrum inter se congruant necne. Cur nobis est terra parca sed bestiis ceteris liberalis larga ferax?  "Nos vero," ait Cicero [de finibus 2.111], "siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis artibus comparandis?" Sed contra Seneca [dialogus 12.11.1] "nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum."
De moriendi desiderio

De moriendi desiderio

2021-02-1731:43

***Iterum hoc colloquio tractatur mors de qua rogatur utrum sapientis sit mori desiderare an satius sit dicere qui mori desideret semper malum desiderare? 
De desiderio (2)**

De desiderio (2)**

2021-02-1025:51

**AUDITURO/AE CAVENDUM**: in colloquio hoc – secundo de desiderio habito – de moriendi desiderio disputatio brevis habetur.  Colloquium de naturae desideriis quae et quales sint.  Senecae placitum quod tractamus – "nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum" – in contextu legi potest hic: https://latin.packhum.org/loc/1017/12/215/220-287@1#215
De desiderio (1)

De desiderio (1)

2021-01-1224:02

Quid sibi velit "desiderium" vel potius quid hoc verbo significemus Augustus et Faber discutere incipiunt.  
Loci hoc in colloquio tractati:  Hieronymus ad Heliodorum de puella dormienti: Evangelium s. Matt: 9.25 de Lazaro: Evangelium s. Ioh: 11.1-44
Estne consolatio Christi quae differt ab consolatione philosophiae? Augustus et Faber inquisitioni – an consolationes inter se differant – operam dant verba Pauli ad Thessalonicenses tractando:  "nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt, quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. itaque consolamini invicem in verbis istis." (1 Thess 4.13-18)
Quid sit consolatio?

Quid sit consolatio?

2020-12-2136:57

Paucis colloquiis iam habitis de Boethii opere de Philosophiae Consolatione, manifestum est (nobis saltem) rimandum esse quidnam sit consolatio. Multum Augustus consolationis dixit se invenisse in carmine Horatii ubi Faber autem nil huius generis vidit, cui aliud est consolari velle aliud alicunde sua sponte solacium accipere. Quid igitur sit haec res quam consolationem appellamus?
Immortalia ne speres

Immortalia ne speres

2020-12-1532:18

Philosophia Boethii docet nobis cavendum esse a Musis scaenicis quae nos aegros dulcibus alant venenis et morbo cuidam assuefaciant. Sunt autem poetae, ut Horatius, qui nos carminibus consolantur de vita humana. Ecquid nos homines naturā morti obnoxios consolari possit? quidsi mors ipsa consolatio ut Boethius in carmine primo docere videtur? Infra legi potest carmen Horatii de quo in hoc episidio colloquimur: 4.VII Diffugere nives, redeunt iam gramina campis      arboribusque comae; mutat terra vices et decrescentia ripas      flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet               5      ducere nuda choros. Inmortalia ne speres, monet annus et almum      quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,      interitura simul               10 pomifer autumnus fruges effuderit, et mox      bruma recurrit iners. Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:      nos ubi decidimus quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,               15      puluis et umbra sumus. Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae      tempora di superi? Cuncta manus avidas fugient heredis, amico      quae dederis animo.               20 Cum semel occideris et de te splendida Minos      fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te      restituet pietas; infernis neque enim tenebris Diana pudicum               25      liberat Hippolytum, nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro      vincula Pirithoo.
Faber et Augustus de Philosophiae adventu colloqui pergunt.  Philosophia ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac torvis inflammata luminibus: "Quis," inquit, "has scaenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant."
Augustus et Faber de Philosophia quo aspectu et qua facie Boethio apparuerit disserunt.  Textus tractatus indidem unde textus proximi episodii depromptus est.
4. De Boethio

4. De Boethio

2020-11-2326:28

Quis fuerit Boethius, quando floruerit, et quae opera reliquerit?  Textus cuius recitatione Augustus episodium incipit hic invenitur.
de animo

de animo

2020-11-1628:32

Plura invenies in pagina quinphilosophemur.com 
de cupiditate discendi

de cupiditate discendi

2020-11-0924:15

Episodium secundum de cupiditate discendi agitur qua interdum omnes impedimur.  Senecae verba ab Epistula 108 excerpta sunt. "Bonum tantum habe animum: capies quantum voles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat."
Quid est philosophia?

Quid est philosophia?

2020-10-3125:25

It's hard to know where to begin -- so we've started from the word itself.  For texts and supplemental readings, see episodium I at https://quinphilosophemur.com/season-1 
Comments 
Download from Google Play
Download from App Store