DiscoverSalvi Sitis!
Salvi Sitis!

Salvi Sitis!

Author: Matthew Jay

Subscribed: 7Played: 111
Share

Description

Per hæc acroamata res epidemiologicæ præbentur Latine ut delectent et fortasse etiam certiores faciant.
12 Episodes
Reverse
Bene venistis in hunc sermonem decimum alterum quo fere nihil dico! Immo, libere loquor aliquantum super studiis doctoralibus jam confectis (i.e. primum vos alloquor Doctor Philosophiæ!) & officiis meis nuperrimis. Mentionem facio pelliculæ Saturæ Lancis quam invenire potestis hic: https://www.youtube.com/watch?v=iNbsJ-QimQo. Si me non nostis, sum Matthæus, epidemiologus Londiniensis apud Universitatem Collegium Londiniensem. Valde mihi placet et Latine loqui et divulgare res epidemiologicas. Si vultis plura de me discere vel ad me litteras mittere, plura invenietis apud www.matthewjayepi.com. Licet quoque me sequere apud Pipiatorium @SalviSitsPod. Gaudeo vos adesse. Salvi sitis!
Ecca fabula clarissima Johannis Nivis et antleæ contra choleram. Mementote te posse me sequi in Pipiatorio apud @SalviSitisPod et epistulas electronicas mihi mittere apud matthew.jay.15@ucl.ac.uk. Musica (c) Scott Holmes Music.
Hac occasione vobiscum loquor primum capitulum libri Guilielmi Harveji quod simplificavi. Textus aptus est discentibus qui Familiam Romanam perlegerunt. Deonerari potest ex https://matthewjayepi.com/de-motu-cordis/. Musica (c) Scott Holmes Music.
Hac occasione de negotiis meis nuperis loquor præsertim de methodo statisticá c.n. «Analysis Gregum Latentium» sive Anglice «Latent Class Analysis» quá in investigationibus doctoralibus meis utor. Deonerare versionem meam libri de motus cordis, cujus mention in sermone facio, licet hic: https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/
Hodie fabulam Semmelweis narro in quá invenit necessitatem manuum lavandarum. Cave me prave dixisse (præter alia menda!) «majocomii» pro «majocomia» anteriori in quádam parte.
Hoc in sermone, minus polito et breviori quam solito, de nomine hujus víri quod nos his diebus premit loquor, et de discrimine inter morbum et vírus ipsum.
Hoc in sermone super motu cordis et sanguinis loquor. Guilielmus Harvejus librum præstantissimum de hac re scripsit et potestis editionem meam invenire apud https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/. Musica © Scott Holmes Music.
Quid est Data Science? Estne philosophia naturalis? Quid est scientia? Quid interest inter technologiam et philosophiam naturalem secundum Senecam? Quomodo possumus exprimere Data Science Latine? Audite ut sciatis!
Hodie pergimus ad res alias res methodologicas explanandas. Explano quid sit quantitas variabilis et quænam sint eventus, expositio et variabilis confundens (si his vocabilis mihi licet utí).
Sermo hodiernus de methodis est. Explano quæ sint præcipuæ structuræ investigationum epidemiologicarum. Sermo proximus methodis, præsertim statistics, dicatus erit. Nolite oblivisci subcribere et sequi me in Pipiatorio: @SalviSitisPod. Et dicatis quæso quid censeatis! Potestis quoque mittere mihi epistulam electronicam apud matthew.jay.15[at]ucl.ac.uk.
Agitur de causis cur investigationem doloris longi suscepimus, præsertim investigationem positionis socialis œconomicæ. Loquor ergo de epidemiolgiá sociali, quæ est provincia epidemiolgiæ quæ res sociales et quomodo salutem afficiant investigat, et de distributione doloris longi. Hæc est prima pars sermonis de illá investigatione; partes subsequentes erunt de methodis et quo invénimus. Estne aliquid quod omisi? Aliquid quod non bene explicavi? Fac sciam, quæso! In Pipiatorio: @SalviSitisPod.
Præbeo argumentum hujus novi sermonis, vel potius hujus seriei acroamatum, de epidemiologia. Epidemiologia est scientia salutis in populis definitis. Hoc in sermone exemplum investigationis epidemiologicæ auferro de delore longo apud senes Britannos et de inæquitatibus distributionis doloris longi. Fortasse nimis compendiosus locutus sum de hac re ergo in votis habeo fusius de hac investigatione loqui in sermone proximo. Et loquor - versimiliter nimis! - de me et cur linguam Latinam didici. Potestis plura audire de causis hujus et rationibus quibus usus sum linguæ Latinæ discendæ apud acroama Musæ Pedestris. Utinam placeat! Sunt nonnulla Latinitatis menda quæ rogo ut ignoscatis. Est novum inceptum ergo, quæso, me certiorem facite quid censeatis! Salvi sitis! Opera recitata: Blyth FM, Briggs AM, Schneider CM, et al. The Global Burden of Musculoskeletal Pain—Where to From Here? American Journal of Public Health 2019;109(1):35-40. Jay MA. Dolor longus quid sit? Definitio et epidemiologia. Vox Latina 2019;216:234-239. Jay MA, Bendayan R, Cooper R, Muthuri SG. Lifetime socioeconomic circumstances and chronic pain in later adulthood: findings from a British birth cohort study. BMJ Open 2019;9:e024250.   Music copyright Scott Holmes Music.
Comments 
Download from Google Play
Download from App Store