Dōrippa, amīca Lȳdiae, sōla habitat Rōmae in domō apud Tiberim flūmen. Forēs domūs cūstōdit iānitor, cui nōmen est Sanniō.Dōrippa Lepidum amīcum habēbat, sed iam eum ē domō suā pepulit, quia eum falsum amīcum esse arbitrātur.Domum reversus Dōrippa iānitōrī “Sī Lepidus redit” inquit, “nōlī admittere eum! Virum illum improbum iam vidēre nōlō. Nōn mē, sed ancillam amat.”Vesperī Lepidus cum novīs flōribus redit atque iānuam pulsat clāmāns: “Heus, iānitor! Aperī iānuam! Lepidus sum. Veniō amīcam meam salūtātum.”Sanniō: “Nōn licet mihi tē admittere. Dōrippa tēcum colloquī nōn vult. Putō eam iam dormītum iisse. Dīcit ‘nōn sē, sed aliam fēminam ā tē amārī’.”Lepidus: “Nōn vērum est quod illa dīcit. Ego sum vērus amīcus quī amīcam meam nōn fallō. Necesse mihi est cum eā colloquī.”Sanniō: “Sed Dōrippa mē iubet tibi iānuam claudere.”Lepidus: “Nōn oportet illī fēminae sevērae pārēre! Iam aperī iānuam!”Sanniō: “Profectō dominae meae pārēbō. Tē nōn admittō.”Lepidus dēnārium prōmit et iānitōrī ostendit: “Ecce dēnārius” inquit, “sī iānuam mihi aperīs, dēnārium tibi dō.”Sanniō: “Quamquam pauper sum, istam pecūniam ā tē accipere nōlō. Ego dominam meam nōn fallō!”Tandem Lepidus intellegit sē iānitōrem probum nūllō modō movēre posse. Flōrēs ante forēs iaciēns “Valē” inquit, “iānitor – dūrior quam forēs tuae!”
Magister Diodōrus, postquam discipulōs numerōs breviter scrībere docuit, sex numerōs iīs dictat: ‘quattuor’, ‘novem’, ‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’, ‘quadringenta’, ‘nōngenta’. Cūr magister ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīcit, nōn ‘quadringentī’ et nōngentī’? Numerī quī in -genta dēsinunt sunt neutrum plūrālis.Quisque discipulus suō modō numerōs scrībit. Sextus sīc scrībit: IV, IX, XI, XIX, CD, CM; Titus sīc: IV, IX, XIV, XIX, XL, XC; Mārcus sīc: IIII, VIIII, XIIII, XVIIII, CCCC, DCCCC.Diodōrus, postquam numerōs dictāvit et discipulī eōs scrīpsērunt, tabulam cuiusque discipulī in manūs sūmit et spectat id quod scrīptum est. Nēmō discipulus omnēs numerōs rēctē scrīpsit, at magister Sextum et Titum quattuor numerōs rēctē scrīpsisse videt. “Vōs” inquit “quattuor numerōs rēctē scrīpsistis, Sexte et Tite.”Sextus: “Scrīpsimus ita ut nōs numerōs scrībere docuistī.”Diodōrus: “Nec vērō tē CD et CM scrībere docuī, Sexte, nam C rārō pōnitur ante D et M, ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ rēctius scrībuntur CCCC et DCCCC.”Mārcus: “Ego ita scrīpsī!” Mārcus dīcit ‘sē ita scrīpsisse’Magister: “Tū rēctē C quater scrīpsistī in iīs numerīs, sed etiam I quater scrīpsistī in numerīs ‘quattuor’, ‘novem’, ‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’: IIII, VIIII, XIIII, XVIIII. Id tē nōn docuī! Sciō antīquōs Rōmānōs totiēs I scrīpsisse, sed hodiē littera I pōnitur ante V et X: ‘quattuor’ scrībitur IV, ‘novem’ IX, ‘quattuordecim’ XIV, ‘ūndēvīgintī’ XIX – hī numerī rēctē scrīptī sunt ā Sextō et Titō.” Magister dīcit ‘hōs numerōs ā Sextō et Titō rectē scrīptōs esse.’Tum magister sē vertit ad Titum, quī XL et XC scrīpsit, et “Sed cūr tū” inquit “XL et XC scrīpsistī? Eae litterae significant ‘quadrāgintā et ‘nōnāgintā’, nōn ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’, ut ego vōbīs dictāvī.”Titus: “Ego tē ‘quadrāgintā’ et ‘nōnāgintā’ dīcere audīvī.”Magister: “Male audīvistī! Tūne malās aurēs habēs? Profectō ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīxī. Nōnne vōs mē ita dīcere audīvistis, Mārce et Sexte?”Sextus: “Certē nōs ita tē dīcere audīvimus. Scrīpsimus eōs numerōs quōs nōbīs dictāvistī.” Sextus et Mārcus magistrum numerōs ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dictantem bene audīvērunt, Titus male audīvit.Mārcus: “Sed ego ūnus ex tribus discipulīs eōs numerōs rēctē scrīpsī! Cūr mē nōn laudāvistī, magister?”Magister: “Tē nōn laudāvī, quia aliōs quattuor numerōs prāvē scrīpsistī.”Mārcus: “Ego scrīpsī ut antīquī Rōmānī scrībēbant. Num tū antīquōs Rōmānōs prāvē scrīpsisse putās?”
Mīciō mercātor cum fīliō suō Marīnō Graeciam petit. Mercēs suās magnō pretiō in Graeciā vēndere vult et illīc novās mercēs minōre pretiō emere, quās deinde in Italiā vēndet pretiō māiōre. Hōc modō mercātor prūdēns magnam pecūniam facere solet. Certē mercātor dīves est Mīciō.Dum nāvis ventō secundō per mare vehitur, Marīnus in puppī sedet et librum dē optimō gubernātōre, cui nōmen erat Palinūrus, legere cōnātur. At difficile est in puppī librum legere, quia gubernātor absentem cantat amīcam. Marīnus eum tacēre iubet, sed ille foedā vōce cantāre pergit!Adulēscēns oculōs ā librō suō tollēns mare et caelum intuētur. Suprā mare nūbēs ātrās orīrī videt et procul tonitrum audit. Statim patrem adit et “Vidēsne” inquit “illās nūbēs ātrās? Quid eās significāre putās? Ego tonitrum ac tempestātem venientem timeō, nam tonitrus iam procul audītur. Nōlō in mediō marī tempestātem opperīrī. Iubē gubernātōrem portum petere, pater! Illīc fīnem tempestātis opperīrī poterimus.”Mercātor vērō “Nōlī timēre!” inquit, “Gubernātor noster est bonus nauta, quī officium suum scit. Certē tū plūrēs librōs legis quam ille, et multās rēs difficilēs scīs, sed nāvigāre nescīs – id librī tuī tē docēre nōn possunt. Manē tranquillus in puppī et perge librum tuum legere!”“Ego tranquillus sum” inquit fīlius, “nec iam tranquillum erit mare!”Marīnus ad gubernātōrem redit, quī māiōre vōce cantāre incipit, dum tōtum caelum nūbibus ātrīs operītur et iam prīma fulgura mare illūstrant. Gubernātor vērō neque caelum neque mare aspicit, et male canere pergit!“Tacē, gubernātor!” inquit adulēscēns, “Spectā caelum! Fac officium tuum! Necesse est portum petere, antequam māxima tempestās oritur.”Gubernātor nūllum verbum respondet, sed rīdēns sē ad Marīnum vertit eumque ūmidīs oculīs intuētur. Tum adulēscēns animadvertit eum manū tenēre pōculum – ex quō nōn aquam bibit!Subitō magnus ventus flāre incipit ac nāvis magnīs flūctibus iactātur. Gubernātor surgere cōnātur nec pedibus stāre potest et ante Marīnum lābitur. Clāmant omnēs et Neptūnum invocant: “Servā nōs, Neptūne!” Nāvis sine gubernātōre in marī turbidō errat atque aquā implērī incipit. Nautae aquam haurīre cōnantur ac mercēs gravēs in mare iaciunt.Tum vērō, omnibus perterritīs, Marīnus tranquillus in locō gubernātōris cōnsīdit: is nāvem contrā ventum vertit et in mediīs flūctibus rēctē gubernat. Ita nāvis servātur nec flūctibus mergitur. Paulō post ventus cadere incipit.Laetantur omnēs et Marīnum ut optimum gubernātōrem laudant eumque ‘alterum Palinūrum’ vocant.Mīciō laetus fīlium complectitur et “Profectō” inquit “tū nōn sōlum librōs legere, sed etiam nāvem gubernāre scīs!”Marīnus autem “Librum legēbam” inquit “dē Palinūrō, optimō gubernātōre. Ut vidēs, librī meī multās rēs mē docēre possunt.”
Mīciō est mercātor quī Ōstiae prope portum habitat. Vir dīves est, quī mercēs suās, quae ex terrīs aliēnīs advehuntur, magnō pretiō in Italiā vēndit. Fīlius Mīciōnis, cui nōmen est Marīnus, iam adulēscēns est septendecim annōrum. Marīnus puer apud magistrum suum optimus discipulus erat, quī nōn modo litterās et numerōs bene discēbat, sed etiam ipse per sē librōs legēbat.Mercātor sīc fīliō suō loquitur: “Ab hōc annō puer nōn es, Marīne. Volō tēcum loquī dē tempore futūrō. Vīsne mercātor esse ut pater tuus? an nauta?”Marīnus respondet: “Ego nec mercātor nec nauta esse volō, nam nōn sōlum nautae, sed etiam mercātōrēs nāvigāre dēbent, ac multae nāvēs cum mercibus in flūctūs merguntur. Tempestātēs et mare turbidum metuō. Sed nōlō domī manēre. In Graeciam ībō, quia litterās Graecās ac linguam Graecam discere volō. Doctus erō ut magister meus, nec sōlum librōs Latīnōs, sed etiam librōs Graecōs legam. In Graeciā virōs doctōs audīre poterō ac multās rēs ab optimīs magistrīs discere. Vīsne mē tēcum in Graeciam dūcere?”Verba fīliī patrem nōn dēlectant, nam is putābat fīlium suum velle mercātōrem esse. Nec tamen adulēscentem tam prūdentem domī tenēre vult, itaque fīliō “Gaudeō” inquit “quod vīs mēcum in Graeciam īre, quamquam mercātor esse nōn vīs. Bene intellegō tē, ut adulēscentem prūdentem, plūra discere velle in Graeciā apud magistrōs doctissimōs. Sed nāvigāre necesse est, sī in Graeciam īre volumus, et tū dīcis ‘tē mare metuere neque nāvigāre velle’!”Marīnus: “Sī bonam nāvem et gubernātōrem prūdentem habēbimus ac ventum secundum, sine metū tēcum nāvigābō, pater.”Septimō diē post hoc colloquium, ventō secundō atque caelō serēnō, Mīciō cum Marīnō fīliō proficīscitur. In portū Ōstiēnsī fīlius mātrem suam complectitur et ōsculātur. “Valē, māter mea!” inquit, et māter lacrimam dētergēns “Ō Marīne! Vīve valēque!” Tum fīlius cum patre nāvem cōnscendit.Vēla ventō implentur et nāvis plēnīs vēlīs ē portū ēgreditur.
Aemilia, quae iam duōs fīliōs et ūnam fīliam habet, novum īnfantem exspectat. Illa alteram fīliam habēre vult, sed marītus eius Iūlius magis gaudēbit sī fīlium habēbit, quamquam dīcit ‘sē velle fīliam habēre.’Herī Iūlius nesciēbat uxōrem suam novum īnfantem exspectāre, quamquam vidēbat eam minus gracilem esse. Nunc autem intellegit Aemiliam nōn propter cibum crassiōrem fierī!Iūlia parentēs dē ‘alterā fīliā’ loquentēs audit, atque ita scit dē novō īnfante. Neque vērō gaudet Iūlia, nam sōla vult tōtum amōrem parentum sibi habēre! Verba Aemiliae dē parvulā sorōre quae aequē amābitur eam nōn satis cōnsōlantur.Mārcus et Quīntus dē īnfante quī exspectātur nesciunt. Iūlia autem dē hāc rē tacēre nōn potest. Frātrēs vocat et iīs “Audīte!” inquit, “Mox ego nōn erō sōla puella cum duōbus puerīs. Post paucōs mēnsēs mihi soror erit.”Puerī statim ad mātrem adeunt eamque interrogant: “Estne vērum quod dīcit Iūlia? Sorōremne habēbimus?”Aemilia: “Certē novum īnfantem habēbō, sed fīliumne an fīliam, nēmō scit. Vōsne frātrem an sorōrem habēre vultis? Nōnne laetābiminī sī alteram sorōrem habēbitis?”Mārcus: “Ego parvulīs īnfantibus nōn dēlector. Semper in cūnīs iacent, mēcum lūdere nōn possunt, nihil dīcunt, sed magnā vōce vāgiunt!”Aemilia: “Nōlī ita loquī, Mārce! Ante octō annōs tū ipse in cūnīs iacēbās ac vāgiēbās nec cum aliīs puerīs lūdere poterās.”Quīntus: “Ego nōn frātrem, sed sorōrem volō, etiam sī fīlia illa parvula sōla ā mātre cūrābitur, nōs līberī māiōrēs nōn cūrābimur!”Aemilia: “Vōs omnēs bene cūrābiminī, etiam sī fīliolam habēbō. Nōlīte timēre!”
Iūlius in peristȳlō suō magnificō, quod columnīs et signīs deōrum ōrnātur, cum amīcō suō Cornēliō loquitur.“Certē tū vir beātus es, Iūlī”, inquit Cornēlius, “nam vīllam magnificam possidēs cum magnā familiā atque uxōre pulcherrimā.”Iūlius: “Mea uxor nōn pulchrior est quam tua. Tū quoque es vir beātus, Cornēlī, quamquam tibi nōn tanta vīlla atque minor familia est. Neque enim eae sunt rēs quae hominēs beātōs faciunt.”Ad hoc Cornēlius “Ita est ut dīcis”, inquit, “sed vir pauper ā fēminīs dīvitibus nōn amātur neque virgō pauper amātur ā virīs dīvitibus!”Iūlius: “Immō ego adulēscēns dīves virginem pauperem amābam – nec vērō ab eā amābar! Numquam ab eā salūtābar, epistulae ac flōrēs, quōs ad eam mittēbam, ad mē remittēbantur. Itaque trīstis eram ac miser. Parentēs meī multīs modīs mē dēlectāre cōnābantur, optimum cibum mihi dabant, sed ego paulum edēbam et nocte male dormiēbam.”Cornēlius: “Cūr illa virgō pauper tē adulēscentem dīvitem nōn amābat?”Iūlius: “Quia alium virum dīvitem amābat – nec vērō ab illō virō pessimō amābātur, quod virgō pauper erat!”Cornēlius: “Quae erat illa virgō pauper?”Iūlius: “Erat Aemilia, quae nunc uxor mea est ac mē nec ūllum alium virum amat. Hodiē beātī coniugēs sumus.”Cornēlius: “Ego quoque adulēscēns virginem pauperem amābam, neque putābam mē ab eā amārī quia ipse pauper eram. Sed illa mē nec ūllum alium virum amābat – ac nunc uxor mea est. Nōs beātissimī sumus coniugēs, quamquam dīvitēs nōn sumus. Uxor mea mulier est optima ac pulcherrima.”Iūlius: “Uxor tua nōn melior neque pulchrior est quam mea Aemilia!”
Quibus litterīs significantur numerī? Litterae septem quibus numerī significantur sunt C, D, I, L, M, V, X. Litterā i significātur numerus ‘ūnus’, V ‘quīnque’, X ‘decem’, L ‘quīnquāgintā’, C ‘centum’, D ‘quīngentī’, M ‘mīlle’. Ecce magnus numerus in quō omnēs numerōrum litterae iunguntur: MDCLXVI = mīlle sescentī sexāgintā sex [= 1666].Sī bis scrībuntur litterae I, X, C, M, significantur numerī ‘duo’ II, ‘vigintī’ XX, ‘ducentī’ CC, ‘duo mīlia’ MM. Sī eaedem litterae ter scrībuntur, numerī significantur ‘trēs’ III, ‘trīgintā’ XXX, ‘trecentī’ CCC, ‘tria mīlia’ MMM.Sī ante V et X pōnitur I, fīunt numerī ‘quattuor’ IV et ‘novem’ IX; sī X ante L et C pōnitur fīunt numerī ‘quadrāgintā’ XL et ‘nōnāgintā’ XC. Numerī ‘sex’, ‘septem’, ‘octō’ significantur cum ad V adduntur I, II, III: VI, VII, VIII. Hī omnēs numerōrum litterae adduntur ad litterās X, L, C, D, M.Diodōrus magister discipulōs suōs et litterās et numerōs docet. “Ecce” inquit “trēs litterae: X, C, M. Quaeque littera numerum significat. Quōs numerōs?”Titus: “Littera X numerum ‘decem’ significat, C ‘centum’, M ‘mīlle’.”Magister: “Dīvidite quemque numerum in dīmidiās partēs! Quid est dīmidium ‘decem’, dīmidium ‘centum’, dīmidium ‘mīlle’?”Sextus: “Dīmidium decem est quīnque, dīmidium centum quīnquāgintā, dīmidium mīlle quīncentī.”Magister: “‘Quīngentī’, nōn ‘quīncentī’! Quōmodo hī numerī breviter scrībuntur?”Sextus “‘Quīnque’ scrībitur litterā V, ‘quīnquāgintā’ L, ‘quīngentī’ D.”Magister: “Prōme tabulam et stilum, Mārce, et scrībe X bis et ter!”Mārcus bis X scrībit: XX, tum eandem litteram ter scrībit: XXX.Magister: “Quōs numerōs scrībis?”Mārcus: “Scrībō numerōs ‘duodecim’ et ‘trēdecim’.”Magister: “Ō Mārce! quam stultē respondēs! ‘Duodecim’ et ‘trēdecim’ scrībuntur XII et XIII, nōn XX et XXX! Iīs litterīs significantur numerī ‘vīgintī’ et ‘trīgintā’. Iam scrībe ‘quadrāgintā’ et ‘quīnquāgintā’!”Mārcus X scrībit quater: XXXX, et quīnquiēs: XXXXX.Magister: “Prāvē scrībis! Nōn oportet totiēs X scrībere, nam ‘quadrāgintā’ scrībitur XL et ‘quīnquāgintā’ breviter scrībitur L.”Sextus: “Litterā L nōn modo numerus significātur, sed etiam praenōmen, id est ‘Lūcius’. Itemque litterīs M et C significantur praenōmina ‘Mārcus’ et ‘Gāius’. Cūr praenōmen ‘Gāius’ scrībitur litterā C, nōn G?”Magister: “Quia antīquīs temporibus ūna littera erat C significāns et C et G.”Sextus: “Ergō numerus QVINGENTI tunc erat QVINCENTI!” Magister: “Rēctē dīcis. At nunc additur parva līnea quae litteram G, nōn C, esse significat.”
Dominus, cum Tūsculum it, equō vehitur aut lectīcā portātur ā servīs suīs. Servī vērō asinīs vehī solent; sed servus quī medicum arcessere iubētur, nōn asinō pigrō, sed equō currente vehitur. Medicus quoque equō vehitur. Itaque brevī tempore ad aegrum venīre potest.Lēander Syrum equum ascendere vidēns interrogat: “Cūr tū hodiē equō veheris, Syre? Nōs servī asinīs vehimur, nōn equīs!”Syrus: “Equō vehor quia medicum arcessere iubeor. Equō currente brevī tempore Tūsculum ad medicum vehor. Medicus quoque equō vehitur.”Syrus igitur equō vehitur Tūsculum ac post hōram cum medicō redit.Medicus ōstiāriō “Aperī ōstium!” inquit, “Medicus sum, ā dominō tuō exspector.”“Rēctē dīcis, medice” inquit ōstiārius ōstium aperiēns, “tū ā dominō exspectāris, quia fīlius eius aegrōtat. Ātrium intrā!”Medicus ātrium intrat atque illīc ā Dāvō servō salūtātur: “Salvē, medice!”Medicus: “Ubi est dominus tuus? Cūr ā servō, nōn ā dominō, salūtor?”Iūlius intrāns “Salvē, medice!” inquit, “Laetor tē iam adesse, nam tū ut ‘medicus doctus’ ab aegrīs laudāris. Venī mēcum ad fīlium meum aegrum!”Medicus: “Rēctē dīcis: laudor ā multīs aegrīs quōs sānō vel sānāre cōnor.”Iūlius: “Vōs medicī laudāminī ab aegrīs quōs bene sānātis, nōn laudāminī ab iīs quōs male sānāre cōnāminī et quī adhūc aegrī sunt – aut iam mortuī!”
Mēdus cum amīcā suā in patriam suam Graeciam īre vult.Mēdus: “In portū Ōstiēnsī bona nāvis nōs opperītur. Necesse est nōs ambulāre Ōstiam, neque enim equum aut asinum habēmus.”Lȳdia: “Ōstiam ambulāre nōn possumus. Nimis longa est via.”Mēdus: “Via Ōstiēnsis paulō longior est quam via Latīna Tūsculō Rōmam. Sī fessa es, ego tē portāre possum!” Hoc dīcēns Mēdus amīcam suam complectitur eīque ōsculum dat.Lȳdia: “Tū mē portāre nōn potes. At sī necesse est, tēcum Ōstiam ambulō. Fessa nōn sum ac paucās rēs mēcum ferō.”Ergō Mēdus et Lȳdia Rōmā ēgrediuntur et Ōstiam ambulāre incipiunt. Mēdus saccum portat cum rēbus Lȳdiae et suīs. Post trēs hōrās Lȳdia cōnsistit ac fessa apud viam cōnsīdit. Mēdus quoque cōnsistit et trīstis viam longam ante sē intuētur. Tum viam post sē spectat. Illīc venit vir crassus cum asinō quī duōs saccōs gravēs vehit.Mēdus illum virum salūtat: “Salvē, bone vir!” et “Ecce amīca mea fessa” inquit, “iam nōn potest ambulāre. Potestne eam portāre asinus tuus?”“Asinus meus iam duōs saccōs gravēs portat” inquit vir crassus; “mē portāre nōn potest aut nōn vult, quia ego nimis crassus sum. Sed amīca tua tenuis et levis est. Asinum meum ascende, fōrmōsa! Dā mihi manum!”Lȳdia surgit. Mēdus ipse amīcam suam asinum ascendentem manū sustinet.Super asinum sedēns Lȳdia “Ambulā, asine!” inquit, sed asinus in viā stat neque ē locō sē movet. Tum Mēdus herbam carpit et ante asinum tenet. Asinus herbam ēsse vult atque ambulāre incipit. Lȳdia laeta asinō vehitur.Mēdus: “Bonus es vir quod asinō tuō amīcam meam vehis. Nōs Rōmā venīmus et Ōstiam īmus. Tūne quoque Ōstiam īs? Quod nōmen tibi est?”“Mihi nōmen est Mopsus” inquit ille, “Ōstiam eō, nam illīc habitō. Cūr vōs Ōstiam ītis?”Mēdus: “Ex portū Ōstiēnsī in patriam nostram Graeciam nāve vehī possumus. Illīc bona nāvis nōs opperītur.”Mēdus ē saccō suō mālum sūmit et “Ecce” inquit “mālum tibi dō, amīce!”Mopsus: “At saccī quōs asinus meus portat plēnī sunt mālōrum. Tabernārius sum, māla et pira vēndō. Mālum ā tē nōn accipiō.”Mēdus: “Sed nihil aliud habeō quod tibi dare possum.”Mopsus: “Id necesse nōn est. Mē dēlectat amīcam tuam fōrmōsam mēcum vehere.”Dum Mēdus cum Mopsō loquitur, Ōstiam adveniunt. Asinus ante tabernam Mopsī cōnsistit. Dominus asinō suō fessō māla dat.Mēdus: “Valē, Mopse, bone amīce!”Mopsus: “Etiam vōs valēte, amīcī meī! Bene nāvigāte!”Item Lȳdia “Valē, amīce!” inquit, “Nihil habeō quod tibi dare possum – praeter ōsculum” et Mopsō ōsculum dat. Ille ōsculō tam pulchrae fēminae laetātur.Mēdus id spectāns nōn laetātur. “Venī mēcum, Lȳdia!” inquit, et statim ad portum īre incipit.Lȳdia Mopsum trīstem relinquit et amīcum suum sequitur.
Nox est. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Omnēs dormiunt. Parentēs in magnō cubiculō suō dormiunt. Uterque fīlius, Mārcus et Quīntus, in cubiculō suō parvō dormit. Soror eōrum Iūlia etiam in parvō cubiculō cubat, sed hāc nocte male dormit, quia caput eī dolet; puella vigilāns gallum canentem exspectat. Fenestra cubiculī clausa nōn est, āēr frīgidus cubiculum intrat. Puella per fenestram apertam nihil videt praeter caelum obscūrum, nam lūna et stēllae nūbibus operiuntur. Iūlia noctem obscūram timet, ea enim sōlem et caelum clārum amat, hortō et rosīs dēlectātur.Tum per noctem obscūram et quiētam canis ululat: “Uhuhuhū!”Iūlia canem ululāre audit et perterrita est: capillī horrent, cor palpitat, puella in lectō sē movēre nōn audet, et clāmat: “Mamma! Venī!”Aemilia clāmōre fīliae excitātur et statim accurrit. “Quid est, mea fīlia?” interrogat, “Nōn dormīs? Adhūc nox est.”Iūlia: “Nōn dormiō quod lupum timeō. Audī, mamma: lupus ululat. In hortō nostrō est lupus ferus!”Aemilia canem rūrsus ululāre audit et “Nōn est lupus, Iūlia” inquit, “est canis tua Margarīta quae ululat. Num tū canem tuam timēs?”Etiam Mārcus et Quīntus clāmōrem vōcēsque audiunt et cubiculum Iūliae intrant.“Quid nōn dormītis?” interrogant, “Num iam tempus est ē lectō surgere?”“Nōndum māne est” inquit māter, “Iūlia perterrita est quia putat canem ululantem esse lupum! Sed nunc vōs omnēs dormīte!”Mārcus “Ō, quam stulta es, Iūlia!” inquit rīdēns.“Tacē, Mārce!” inquit māter, “Adhūc tempus est dormīre. Audīmus ululantem canem, nōn gallum canentem.”
Hodiē māne Mārcus dīcit ‘sē ē lectō surgere nōn posse nec lūdum petere.’“Cūr surgere nōn potes?” interrogat Dāvus.“Surgere nōn possum” respondet Mārcus, “quia aegrōtō. Caput mihi dolet.” Hoc dīcēns puer oculōs claudit et tergum ad Dāvum vertit.Dāvus Iūlium, patrem Mārcī, vocat: “Venī, domine, et aspice tuum Mārcum fīlium, quī dīcit ‘sē aegrōtāre’!”Iūlius intrat et spectat fīlium in lectō iacentem.Mārcus sē vertit et faciem dolentem ostendit; manum ad frontem appōnit et “Aegrōtō, pater” inquit, “Ei, ei! quam dolet caput! Surgere nōn possum.”“Sī aegrōtās” inquit Iūlius, “necesse est medicum vocāre. Is tē sānāre potest.”Iūlius statim servum iubet Tūsculum īre atque medicum arcessere.Post hōram servus cum medicō ad vīllam Iūliī redit. Medicus Mārcum linguam ostendere iubet, et linguam eius rubram esse videt. Tum oculōs et aurēs eius spectat et frontem eius tangit: nec nimis calida nec nimis frīgida est frōns. Deinde medicus manum super pectus puerī impōnit et eum bene spīrāre atque cor eius bene palpitāre sentit; puer pulmōnēs bonōs et cor bonum habet.”“Quid tibi dolet?” interrogat medicus.“Caput et venter dolet” respondet Mārcus.Tum medicus “Ergō” inquit “corpus tuum nimis plēnum est sanguinis. Necesse est vēnam aperīre. Ecce culter meus.” Medicus puerō cultrum suum ostendit.Cultrum medicī vidēns Mārcus “Iam nōn tam male mē habeō” inquit, “Satis bene mē valēre sentiō. Caput iam nōn dolet neque mē ventrem malum habēre putō.”Rīdet medicus. At pater īrātus iubet fīlium suum statim ē lectō surgere atque lūdum petere!
In campō prope hortum Iūliī puerī pilā lūdere solent. Mārcus pilam sūmit et “Venī mēcum in campum, Quīnte!” inquit. Mārcus in campō cum frātre suō pilā lūdere vult.Mārcus et Quīntus campum petunt cum cane, cui nōmen est Cerberus. Puerī pilā lūdere incipiunt. Alter ad alterum pilam iacit, prīmum Mārcus ad Quīntum, quī pilam capit et ad Mārcum iacit. Mārcus pilam capit et rūrsus ad Quīntum iacit neque Quīntus pilam capere potest – sed canis pilam capit! Iam canis ante Quīntum stat pilam ōre tenēns.Quīntus pilam ā cane poscit: “Dā mihi pilam, Cerbere!” Canis autem pilam dentibus tenet neque eam relinquit.Prope puerōs lūdentēs parvus asinus in herbā iacet. “Ille asinus mē portāre potest” inquit Mārcus, atque ad asinum adit.“Surge, asine!” inquit, et asinum pede pulsat. Asinus surgit, et Mārcus eum ascendit. Iam puer super asinum sedēns “Ecce equus meus, Quīnte!” inquit, “Eques fortis est frāter tuus!”Quīntus: “Quī asinō vehitur eques nōn est! Neque asinus tē vehere vult.”Mārcus asinum manū verberat et clāmat: “Curre, asine!” sed asinus, quī puerum gravem vehere nōn vult, quiētus stat neque sē movet.Asinus rudit: “Hīaāhīaā!”Canis asinum rudere audit et lātrat: “Baubau!” Pila ex ōre canis cadit. Quīntus pilam capit eamque in asinum iacit! Asinus perterritus currit – et Mārcus ad terram cadit! Asinus eum cadentem pede pulsat.In herbā iacēns Mārcus asinum currentem aspicit. “Cōnsiste, asine!” clāmat puer, sed asinus ab eō fugit. Canis post asinum currit.Quīntus rīdet quod ‘equitem fortem’ in herbā iacentem videt.Mārcus īrātus “Stultus est asinus!” inquit.Quīntus: “Quī asinō vehitur tam stultus est quam asinus suus! Surge, ‘asine’!”
Cornēlius suō Sextō fīliō kalendārium mōnstrat: “Ecce kalendārium Rōmānum, Sexte, cum nōminibus mēnsium et numerō diērum. Annus tōtus quot mēnsēs et quot diēs habet?”Sextus: “Duodecim mēnsēs et trecentōs sexāgintā quīnque diēs.”Cornēlius: “Hoc est kalendārium novum. In kalendāriō Rōmānō antīquissimō numerus mēnsium erat decem tantum, non duodecim. Tunc mēnsis annī prīmus erat Mārtius, id est initium vēris; ante Mārtium hiems erat sine nōmine mēnsium. Ergō necesse erat annō dare duōs novōs mēnsēs: Iānuārium et Februārium. Quam longus est mēnsis Iānuārius?”Sextus: “Iānuārius ūnum et trīgintā diēs longus est.”Cornēlius: “Quī mēnsis brevissimus est?”Sextus: “Februārius, quī duodētrīgintā tantum diēs habet.”Cornēlius interrogat: “Quī diēs annī brevissimus est?”Sextus nōn respondet, neque enim diēs nōmināre potest.Cornēlius: “Diēs brevissimus – et nox longissima – est ante diem octāvum kalendās Iānuāriās. Diēs longissimus – et nox brevissima – ante diem octāvum kalendās Iūliās est. Eō diē sōl altissimus est in caelō. Diēs et hōrae longiōrēs sunt aestāte quam hieme et breviōrēs hieme quam aestāte.”Sextus: “Quid? Nōnne tōtō annō aequae sunt hōrae?”Cornēlius: “Tōtō annō, et aestāte et hieme, diēs in duodecim hōrās dīviditur, ergō hōrae diēī longiōrēs sunt aestāte quam hieme.”Sextus: “Aestāte diēs et hōrae nōn sōlum longiōrēs, sed etiam calidiōrēs sunt. Quī mēnsis annī calidissimus est?”Cornēlius: “Mēnsis annī calidissimus est Iūlius, et Augustus prope tam calidus est quam Iūlius. Iī duo mēnsēs nōn ā deīs, sed ab hominibus nōminantur: Iūlius ā Iūliō Caesare et Augustus ā Caesare Augustō. Ante tempora Iūliī Caesaris et Caesaris Augustī nōmina eōrum mēnsium erant ‘Quīntīlis’ et ‘Sextīlis’ ā numerīs ‘quīntō’ et ‘sextō’, quia in kalendāriō antīquō mēnsis prīmus erat Mārtius; Iūlius igitur mēnsis quīntus erat et Augustus mēnsis sextus.”Sextus: “Etiam praenōmina sunt ‘Quīntus’ et ‘Sextus’. Mēnsis Sextīlis igitur nōminātur ā meō praenōmine ‘Sextō’ et Quīntīlis ā praenōmine amīcī meī ‘Quīntī’! Cūr numerī sunt praenōmina nostra?”Cornēlius: “In familiīs antīquīs magnus numerus erat līberōrum, ergō fīliō quīntō nōmen erat ‘Quīntus’ et fīliō sextō ‘Sextus’. Nunc, quia paucī sunt līberī, etiam fīliō prīmō aut secundō praenōmen datur ‘Quīntus’, ut fīliō Iūliī secundō, aut ‘Sextus’, ut fīliō meō prīmō.”Sextus gaudet quod patrī eius nōn sex fīliī sunt, sed ūnus tantum!
Avunculus Mārcī, cui nōmen est Aemilius, in Germāniā mīlitat. Illīc exercitus Rōmānus fīnēs imperiī Rōmānī ā Germānīs dēfendit. Castra exercitūs mīlle passūs ā flūmine Rhēnō sunt in magnā silvā, ubi hostēs sē occultant. Mīlitēs Rōmānī impetum Germānōrum ex- spectant, neque hostēs barbarōs timent. Rōmānī enim bona arma habent atque circum castra fossa et vāllum altum est. Germānī castra Rōmāna expugnāre nōn possunt.Mārcus Aemilium mīlitem fortem esse putat. Puer ipse mīlitāre vult ut avunculus suus, neque arma habet Mārcus, et Iūlius dīcit ‘nūllōs puerōs mīlitāre aut arma ferre posse.’Quid igitur facit Mārcus? Arcum facit ex rāmō et līneā; etiam sagittās facit ex rāmīs tenuibus.Dum Mārcus arcum facit, Iūlia in hortō lūdit cum cane suā Margarītā. Sub arbore puella rāmum reperit. Iūlia canī rāmum ostendit: “Ecce rāmus, Margarīta! Quaere eum!” rāmumque procul ā cane iacit. Canis rāmum quaerit, reperit, ad Iūliam portat. Canis rāmum ante pedēs Iūliae pōnit et caudam movet.Mārcus frātrem suum vocat atque eī arcum suum novum ostendit: “Ecce arcus meus, Quīnte. Iam mīles fortis est frāter tuus!”Quīntus: “Mīles Rōmānus gladiō et pīlō armātus est, nōn arcū et sagittīs. Ea arma sunt Hispānōrum et Gallōrum quī in exercitū Rōmānō mīlitant.”Mārcus: “Sed exercituī necesse est arcūs et sagittās habēre, neque enim pīla gravia procul iacī possunt. Sagittae procul volant quia levēs sunt.”Mārcus sagittam sūmit et in arcū pōnit. Ecce sagitta ex arcū iacitur et in hortō prope Iūliam ad terram cadit. Iūlia perterrita sagittam prope caput suum volāre sentit – sagitta aurem eius tangit!Syra, quae cum Iūliā in hortō est, sagittam prope Iūliam volāre videt atque īrāta ad Mārcum currit. Mārcus, quī Syram accurrere videt, arcum ad terram iacit atque fugit. Syra arcum Mārcī manū capit eumque procul ex hortō iacit. Mārcus trīstis arcum suum volāre aspicit.Canis quoque arcum volāre videt. Canis etiam illum rāmum quaerit ac reperit, neque eum ad Mārcum portat.Quīntus rīdet, quod ‘mīlitem fortem’ sine armīs fugere videt!
In vīllā Iūliī multa sunt cubicula parva et magna. Magnum est cubiculum Iūliī et Aemiliae, in eō magnus lectus est. Pater et māter in magnō lectō dormiunt. Cubicula līberōrum parva sunt et in iīs lectī sunt parvī. Mārcus et Quīntus et Iūlia in parvīs lectīs dormiunt.Servī multī in ūnō cubiculō magnō dormiunt. In cubiculō servōrum nūllī sunt lectī. Servī quī dormiunt nōn in lectīs, sed in terrā iacent. Etiam multae ancillae in ūnō cubiculō dormiunt neque eae lectōs habent.Ecce Dāvus quī cum aliīs servīs fessīs in magnō cubiculō iacet. Paucī servī iam dormiunt, aliī verba faciunt, aliī rīdent. Servī quī dormīre volunt vōcēs aliōrum audiunt nec dormīre possunt.Syrus, quī Mēdum apud sē nōn videt, Lēandrum interrogat: “Ubi est Mēdus? Cūr hīc nōn dormit? Estne aeger?”Lēander: “Mēdus sānus est, sed ā vīllā abest, quia nummōs dominī nostrī habet! Dāvus dīcit ‘Mēdum Rōmae amīcam habēre.’ Putat eum Rōmae esse apud amīcam suam.”Syrus: “Ergō Mēdus nōn sōlus in terrā dormit, sed in lectō cum amīcā suā!”Syrus et Lēander rīdent.Dāvus servōs tacēre iubet: “Tacēte, servī! Iam necesse est dormīre.”Servī tacent atque oculōs claudunt. Iam nūlla vōx audītur.Iam Dāvus et aliī multī dormiunt, sed Syrus et Lēander et aliī quī prope Dāvum iacent dormīre nōn possunt, quia Dāvum animam dūcere audiunt!Dāvus enim stertit: “Zzzzz…ārrch, zzzzz…ārrch!” Syrus, quī fessus est, dormīre vult atque oculōs claudit, nec dormīre potest, quod Dāvum stertere audit. Anima Dāvī nōn vidērī, sed audīrī potest! Syrus oculōs claudere potest, aurēs claudere nōn potest.Syrus (īrātus): “Ssst!”Dāvus rūrsus stertit: “Zzzzz…ārrch!”Syrus: “Tacē, Dāve!”Dāvus nōn respondet, sed Lēander: “Tacē, Syre! Dāvus nūllum verbum facit!” Syrus: “Verbum nōn facit, sed stertit. Audī! Nēmō hīc dormīre potest!”Syrus sē ad Dāvum vertit et digitum suum ad nāsum eius appōnit!Iam nōn stertit Dāvus. Is atque cēterī servī bene dormiunt.
Līberī in lectīs suīs dormiunt. Aemilia dormīre nōn potest, quia sōla iacet in magnō lectō sine virō suō. Cūr Aemilia sōla est in cubiculō? Sōla est, quia Iūlius, vir eius, abest. Ubi est Iūlius? Is Rōmae est.Aemilia exit ē cubiculō, ōstium post sē claudit et intrat in ātrium, ubi circum impluvium ambulat.Mārcus, quī hominem in ātriō ambulāre audit, timet et sē interrogat: “Quis est quī ambulat in ātriō, dum servī et līberī dormiunt? Quid agit ille homō? – Pater familiae Rōmae est. Dum dominus ā vīllā abest, fīlius eius est dominus! Necesse est sine timōre virum im- probum petere…!”Mārcus exit ē lectō atque ōstium aperit, neque ē cubiculō suō exīre audet. Baculum crassum, quod sub lectō iacet, sūmit, quia virum illum improbum, quī in vīllam intrāre audet, baculō pulsāre vult!Aemilia, quae ōstium aperīrī audit, ad cubiculum Mārcī sē vertit, et Mārcus, quī hominem per umbram ad sē venīre audit, perterritus est: baculum pōnit, ōstium claudit, et lectum post ōstium pōnit!Māter, quae ōstium aperīre vult neque potest, imperat: “Age! Aperī ōstium, Mārce! Māter tua est.”Mārcus vōcem Aemiliae audit et ōstium aperit.Mārcus: “Ō mamma! Vir improbus in ātriō ambulat et…”Aemilia rīdet et fīliō suō ōsculum dat: “Nōn est vir improbus, sed fēmina proba, quae virum suum probum exspectat. Pater abest, sed māter tua apud tē adest. Nēmō improbus in hanc vīllam intrāre potest aut audet.”Et māter et fīlius rīdent et rūrsus lectōs suōs petunt.
Iūlius est vir pecūniōsus quī magnam vīllam habet prope Tūsculum oppidum. Iūlius etiam tabernās habet in oppidō.Grūmiō est tabernārius quī Tūsculī pānem vēndit. Quī ipsī pānem suum facere nōn possunt pānem ā Grūmiōne emunt. Hōc modō ille pecūniam facit. Sed taberna ubi Grūmiō pānem vēndit nōn Grūmiōnis, sed Iūliī est. Iūlius est dominus Grūmiōnis et tabernae eius. Ergō Grūmiōnī necesse est pecūniam Iūliō dare. Iūlius ā tabernāriō suō pecūniam accipit.Iūlius cum servīs Ursō et Dāvō Tūsculum it. Dominus equō vehitur, servī nōn equīs sed asinīs vehuntur. Grūmiō nōn sine timōre dominum venīre videt.Iūlius ante tabernam Grūmiōnis cōnsistit eumque salūtat: “Salvē, Grūmiō!” et ab eō salūtātur: “Salvē, domine!”Grūmiō parvā vōce Ursum interrogat: “Cūr dominus Tūsculum venit?”Ursus respondet: “Dominus ad tabernāriōs suōs adit quia pecūniam accipere vult.”Rīdet Ursus. Grūmiō nōn rīdet: is verbīs Ursī nōn dēlectātur.Grūmiō Iūliō pānem ostendit: “Ecce pānis meus bonus.”Iūlius: “Quī pānem bonum vēndit magnam pecūniam facit.”Grūmiō: “Sed multī aliī sunt tabernāriī quī pānem vēndunt. Ergō necesse est pānem parvō pretiō vēndere. Nēmō quī pānem vēndit magnam pecūniam facit.”Iūlius: “Mea est haec taberna: necesse est pecūniam dominō tabernae dare. Centum sēstertiōs dā!”Grūmiō: “Centum sēstertiōs! Tanta pecūnia apud mē in hāc tabernā nōn reperītur.”Grūmiō Iūliō ostendit sacculum suum, quī neque plēnus neque vacuus est.Iūlius: “Quot sēstertiī īnsunt in sacculō tuō?”Grūmiō nummōs numerat: “Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque… nōnāgintā; ecce nōnāgintā sēstertiī īnsunt.”Iūlius (īrātus): “Nōn satis est!”—sed pecūniam sūmit et in sacculō suō pōnit.Iam sacculus Grūmiōnis vacuus est—sed in cubiculō sub lectō suō Grūmiō nōn parvam pecūniam occultat!Iūlius rūrsus in equum ascendit et ā tabernā Grūmiōnis it ad aliam tabernam suam, quae est in viā ubi multī hominēs pecūniōsī habitant. Tabernārius est Eumolpus, neque is pānem, sed gemmās vēndit. Quī gemmās vēndit magnam pecūniam facere potest. Ergō Iūlius ā tabernāriō suō Eumolpō magnam pecūniam accipere vult.
Iūlius et Cornēlius sunt dominī Rōmānī. Iūlius est dominus pecūniōsus, quī magnam vīllam habet et magnam familiam, id est multōs servōs. Etiam decem equōs fōrmōsōs habet Iūlius. Cornēlius nōn tam pecūniōsus est quam Iūlius: is decem tantum servōs habet, et ūnum equum album. Cornēlius equum suum amat.Iūlius imperat: “Dūc equum ante ōstium, Syre!”Ex decem equīs Iūliī Syrus sūmit illum nigrum quem dominus ante aliōs amat eumque ante ōstium dūcit. Iam dominus in equō est. Iūlius equō vehitur Tūsculum ad amīcum suum Cornēlium.Iūlius ante ōstium Cornēliī cōnsistit et amīcum suum, quī exit, salūtat: “Salvē, amīce! Sūme equum tuum et venī in silvam cum amīcō tuō!”Amīcī duo oppidum relinquunt et per vallem ad silvam eunt. Equī laetī per campum currunt. Ovēs, quae errant in campō, equōs timent et ad pāstōrēs suōs accurrunt. Canēs pāstōrum lātrant. Iam equī fessī ante rīvum cōnsistunt. Dum equī aquam bibunt ē rīvō, dominī caelum aspiciunt. Nūlla nūbēs vidētur, sōl lūcet in caelō sine nūbibus. Itaque Iūlius et Cornēlius umbram petunt: campum relinquunt et in silvam intrant. Iam in umbrā sunt sub arboribus. Equī iam nōn currunt, sed inter arborēs ambulant.Hīc equus Cornēliī consistit et hinnit: “Hihihī!” Equus terram ante sē aspicit et nāsum pōnit ad terram.Iūlius, quī equum Cornēliī hinnīre audit, equum suum nigrum vertit et interrogat: “Cūr equus tuus cōnsistit?”Cornēlius: “Quia vestīgia videt in terrā.”Iūlius: “Quae vestīgia?”Cornēlius, quī iam in terrā est ante equum, vestīgia quaerit, dum Iūlius in equō suō exspectat.Cornēlius in terrā reperit vestīgia lupī, quae digitō mōnstrat: “Ecce vestīgia lupī. Nōn procul abest lupus ipse.”Lupus autem procul in monte ululat: “Huhuhū!”Equus Cornēliī, quī lupum ululāre audit, rūrsus hinnit: “Hihihī!” Equus Iūliī lupum nōn audit neque hinnit.Cornēlius: “Equus meus lupum timet.” Cornēlius equum suum album tenet.Iūlius: “Meus equus nōn timet lupum!”Cornēlius: “Neque lupus equum tuum timet!”Cornēlius, quī prope vestīgia lupī etiam alia vestīgia reperit: “Quid hoc est? Nōn sōlum lupī, sed etiam ovis vestīgia hīc sunt!”Iūlius: “Quid agit ovis in silvā cum lupō? Num lupum amat ovis?”Cornēlius: “Nōn lupum ovis, sed lupus ovem amat – et amīcam suam ēst!”
Aemilia in cubiculō suō est cum Dēliā ancillā. Dēlia dominam suam ōrnat: margarītās circum collum Aemiliae pōnit. Aemilia ōrnāmentīs dēlectātur neque sine ōrnāmentīs ē cubiculō exit. Multās margārītas et gemmās pulchrās habet, neque ūnum tantum ānulum, sed decem ānulōs gemmātōs. Aemilia multa ōrnāmenta ā virō suō pecūniōsō accipit – et multās rosās ā fīliā suā.Domina ancillae suae sacculum ostendit: “In hōc sacculō nōn nummī, sed ānulī sunt. Ecce ānulī gemmātī quī mē dēlectant.” Aemilia quattuor ānulōs gemmātōs ē sacculō sūmit et in mēnsā pōnit.Dēlia: “Ō, quam pulchrī sunt illī ānulī!”Aemilia ūnum ex quattuor ānulīs sūmit et Dēliae ostendit: “Aspice hunc ānulum! Pretium huius ānulī est mīlle et centum sēstertiī.”Dēlia: “Id magnum pretium est!”Dēlia ānulum sūmit et ante ōculōs suōs tenet; gemmam ānulī aspicit.Dēlia: “In hōc ānulō nōn tanta gemma est quanta in illō.” Dēlia mōnstrat alium ānulum gemmātum.Aemilia: “Tanta gemma ad tam parvum ānulum nōn convenit. Neque pretium illīus gemmae tantum est quantum huius. Haec gemma sōla mīlle sēstertiīs cōnstat. Hunc ānulum pōne in digitō meō!”Ancilla ānulum gemmātum in digitō dominae pōnit. In quō digitō? In digitō quārtō, nam ānulus ad eum digitum convenit. Aemilia laeta aspicit digitum suum quī ānulō ōrnātur.Aemilia: “Speculum tenē ante mē!”Dēlia speculum tenet ante dominam, quae sē cum margarītīs suīs fōrmōsīs aspicit. Et ānulō et margarītīs dēlectātur.Aemilia cum ōrnāmentīs ē cubiculō exit neque ōstium post sē claudit.Dēlia, quae iam sōla est in cubiculō, sacculum et ānulōs trēs quī in mēnsā sunt aspicit. Ōstium claudit, et ex ānulīs sūmit eum quī magnam gemmam habet.Dēlia: “Quam pulcher est hic ānulus! Neque haec gemma nimis magna est. Etiam ad meum digitum convenit ānulus gemmātus!”Ancilla, quae nūllum ōrnāmentum habet, ānulum Aemiliae in digitō suō pōnit! Digitum cum ānulō laeta aspicit − neque ea cum ōrnāmentīs exit.Dēlia, ancilla proba, quae tam pulchra est quam domina sua, trēs ānulōs rūrsus in sacculō dominae pōnit et sine ōrnāmentīs ē cubiculō exit. Dēlia ōstium post sē claudit.Dominae Rōmānae multīs ōrnāmentīs pulchrīs ōrnantur. Ancillae nūlla aut pauca ōrnāmenta habent.
Syra et Dēlia, ancillae amīcae, ex ātriō exeunt.Syra: “Venī in cubiculum Iūliae. Illīc bonum speculum est. Iūlia speculum Aemiliae in cubiculō suō habet.”Syra et Dēlia in cubiculum Iūliae intrant. In cubiculō eius est parva mēnsa. Syra videt speculum, quod in mēnsā est.Syra. “Ecce speculum. Claude oculōs, Dēlia!”Dēlia oculōs claudit. Syra speculum sūmit et ante Dēliam tenet.Syra: “Iam aperī oculōs!”Dēlia oculōs aperit et sē videt in speculō, quod ā Syrā tenētur. Oculī Dēliae pulchrī sunt et fōrmōsus est nāsus eius. Dēlia est ancilla fōrmōsa.Syra: “Ecce oculī tuī pulchrī et nāsus tuus fōrmōsus.”Dēlia verbīs Syrae dēlectātur et sē ad eam vertit. In oculīs Syrae lacrimās videt.Dēlia: “Quid est, Syra? Ecce lacrimae in oculīs tuīs!”Syra: “Oculī meī nōn tam pulchrī sunt quam tuī et foedus est nāsus meus .”Dēlia: “Ō Syra! Tergē oculōs! Nōn pulchrī sunt oculī plēnī lacrimārum. Sine lacrimīs pulchrī sunt oculī tuī, neque nāsus tuus foedus est, sed tam fōrmōsus quam… Iūliae.”Syra oculōs terget et Dēliam interrogat: “Iamne pulchrī sunt oculī meī?”Dēlia rīdet et eī speculum dat: “Ecce speculum. Vidē oculōs tuōs in speculō.”Syra speculum ante sē tenet − neque rīdet neque lacrimat.Aemilia in cubiculō suō ancillās suās exspectat, neque ancillae veniunt; itaque Aemilia eās vocat: “Syra et Dēlia! Venīte!”Ancillae, quae dominam suam vocāre audiunt, ex cubiculō Iūliae exeunt et in cubiculum Aemiliae intrant. Illīc nōn sōlum Aemilia, sed etiam Iūlia adest.Aemilia imperat: “Syra, ī cum Iūliā in hortum! Illīc inter rosās ambulāte, nam Iūlia rosīs dēlectātur.” Syra cum Iūliā discēdit.Aemilia (ad Dēliam): “Sūme speculum, Dēlia, et ante mē tenē!” Dēlia: “Sed speculum tuum hīc nōn est.”Aemilia: “Quid? Ubi est speculum meum?”Dēlia: “Iūlia in cubiculō suō habet speculum tuum.”Aemilia: “Quid agit Iūlia cum speculō meō?”