In hoc colloquio loquimur de rebus quae nobis facta sunt cum vi electrica.
Si aliquando artem musicae didicistis, iamne animadvertistis non omnes eodem modo discere? Ecce colloquium una cum diversis amicis ex diversis terris!!! Quid de vobis? quomodo didicistis? litteris? nominibus? Ah! et iam scimus causa nominum et ordinis!
En novissimum colloquium de amicis conveniendis... nonne aliquando vere difficillimum est eficere ut omnes conveniatis? nonne tot intersunt? audite!
Feceramus iam colloquium de acutoribus et de libris notis qui nobis non placent... sed certa multi alii nos maxime delectant! vere possemus diutissime de libris colloqui inter nos!!!
Ecce novissimum colloquium de peliculis vertendis! Neque duae tantum loquimur sed etiam carissimus Raycus (quem hic non invenio) qui artem illam calet!Quid de vobis? soletisne pelliculas in aliis linguis versas videre an non? quid de hac re censetis?
Nonne saepe mira et inusitata fiunt domi prorsus eo tempore quo non adsumus? ecce aliqua quae nobis facta sunt!
In hoc colloquio loquimur de libris qui sunt notissimi sed nobis non placuerunt.
Ecce novcum colloquium de conventu Culturae Classicae huius anni quod Lucenti fuit hoc mense Aprile. Non solum multa nova audivimus de etiam... Lyram et audire et canere potuimus!In principio huius incisionis et in fine parvam partem concenti lyrae a Lina Palera facto audire potestis!
De difficultatibus linguarum in scholis ubi pluribus linguis loquitur.
Aliqua mira et miranda inventa sunt nuper in locis archeologicis et loquentes atque loquentes... quos locos alcheologicos notos iam vidistis? quae videre vultis? ecce nostra!
Ecce novissimum colloquium... quid vos mavultis? habetisne iam librum electronicum eumque amatis aut inversa ratione, ut Annae olim accidit omnino "veros" libros habere vultis?
Nonne aliquando carmina quae in libris et praesertim in pelliculis invenimus efficiunt ut non eodem modo carmen nobis iam notum audiamus? nonne imagines vobis quoque effinguntur in mente sive etiam post longum tempus doletis pro persona fabulae cum quo iungitis carmen? nonne quoque post longum tempus VERE carmen quoddam notum intellexistis nec idem significat atque id quod credebatis? Audite!(Si seriem illam nomine Lucifer non perfecistis... cavete min. 26)
Ecce novissimum colloquium! nonne sunt vobis quoque res quae nondum facere didicistis quamquam aliquando in vita cotidiana utilima vobis videntur? ecce ea quae nos excogitavimus! Quid de vobis?
Post colloquium praeritum de novis consiliis anni 2025, in ipso colloquio nos interrogabamus.. quid faceremus si nobis tempus liberum esset? si vere ea quae semper facere voluistis nec unquam satis temporis est sponte facere liceret? Ecce ea quae nos excogitavimus! quid vos faceretis?Lidae nunquam satis linguarum sunt! Quid si dies triginta horarum haberemus? Quid faceretis vos?
Ecce tandem novissimum colloquium una cum novo anno 2025!!! felix faustumque sit omnibus! ecce ea nova proposita nostra huius novi anni!! et si inter mensem iam Ianuarium erravistis et non ea nova consilia fecistis... mementote! mense Ianuario non numeratur ad hoc! cur? audite ut intelligatis!
Ecce novum colloquium de die Latinitatis et de conventu Novae Viae 2024. Hoc anno non solum adfuimus... sed etiam Anna partem cepit in conventu Novae Viae! Sic poteritis scire quid nova "Frikipaedia Clásica" ab Anna facta sit! Estisne parati?
Hodie mirum in modo non latine sed tandem graece loquimur! nec solae! multa iucunda facta sunt inter conventum Matritensem nomine OURANOS... estisne parati ad linguam Graecam? et ad iucundas insanias nostras?(Nolite curare... revertemur ad linguam Latinam in insequente colloquio)
Hac aestate iterum, ut solemus, in conventu Matritensi nomine CAELVM adfuimus, et ea quae fecerimus vobis narramus... nec solae! sed multi amici nobiscum colloquuntur! Quid de seminariis? quid de scholis? audite ut sciatis!Gratias maximas agimus amicis qui partem ceperunt! iucundissimum fuit vos in Foro habere!
Post tot tot menses silentii tandem Forum revivere potuit! ubinam fuimus tot menses? quae acciderunt ut tam diu sileremus? ecce!
Felicem faustumque annum novum habeatis omnes! nonne optimum esset eum incipere una cum potione illa Socolatae? ecce novum colloquium de dulcissimo illo cibo quem amamus!Non tandem ad diem Nativitatis colliquium hoc in lucem edere potuimus... sed hoc modo optime incipit annus novus!