DiscoverNuntii Latini
Nuntii Latini
Claim Ownership

Nuntii Latini

Author: Yle Areena

Subscribed: 172Played: 1,767
Share

Description

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (Yle) in terrarum orbe unicum.

Yle Radio 1 perjantaisin klo 18.15 - 18.20.
357 Episodes
Reverse
USA et Mexicum consensionem immigrationis coercendae invenerunt. Itaque USA portoria quinque centesimarum, sicut ante minitabatur, mercibus Mexicanis non imponet. Mexicum autem ad fines suos milites collocat, qui immigratores per Mexicum in USA venientes coerceant. Praeterea promisit se illos immigratores recepturum esse, quos magistratus Americani remitterent. Putin et Xi Jinping de commercio pactiones fecerunt Praesidens Russiae Vladimir Putin et Xi Jinping, praesidens Sinarum, complures pactiones commerciales in Foro commerciali Petropolitano fecerunt, cui die Veneris (7.6.) intererant. Putin Americanos de egoismo oeconomico accusavit, bella commercialia et sanctiones damnavit atque vituperavit, quod illi societatem Huawei ex mercatu mundano extrudere vellent. Xi Jinping autem fuit in verbis moderatior. Censebat ordinem oeconomiae mundanae mutandum esse, ut inaequalitates superarentur. Addidit fieri non posse, ut populi impedirentur, ne meliorem vitam affectarent. Russiam laudabat, quod utilem cooperationem cum mutua aestimatione et aequalitate creare niteretur. Febris suina Africana etiam Finniae imminet Febris suina Africana est morbus subus et apris letalis, qui ante quadraginta annos in Europam meridionalem-occidentalem transiit. Hodie in Asia meridionali-orientali vulgatur et iam in Sinis grassatur atque in Estonia et Russia prope confinium Finniae invenitur. In homines contagione non transit, sed oeconomiae suinae etiam apud Finnos male imminet. Ingentes naves periegetas in Finniam portant Hac aestate in portus Helsinkienses trecentae novem (309) naves internationales exspectantur, quae quingenta quinquaginta quinque milia (550 000) periegetarum portant, inter quos numerus Asiaticorum usque crescit. Maximae naves sunt longitudine trecenta sexaginta (360) metrorum. Etiam commeatus ex Finnia in Suetiam et Estoniam gratiam apud homines feriatos servavit. Septem ad bonam vitam consilia Professor Seppo Koskinen, qui per decennia valetudinem Finnorum investigavit, hominibus quadraginta fere annorum septem consilia dat, quid illis faciendum sit, ut per reliquam vitam bene valeant nec infirmi et decrepiti in asylo marcescant. Primo: tabacum denique relinque. Secundo: memento te alcoholum non tolerare sicut ante. Tertio: dormi septem vel octo horas. Quarto: praefer legumina et fructus, cave carnem rubram. Quinto: cotidie vel ambulando corpus exerce. Sexto: cholesterolum et pressionem sanguinis observa. Septimo: operam da, ut tempus commune cum proximis habeas. – Interrogante professore Koskinen, quid in vita neglexissent, homines veteres plerumque responderunt: ”societatem cum proximis”. Nuntii Latini finiti Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis, qui inde ab anno millesimo nongentesimo undenonagesimo (1989) iam triginta annos septimanatim emittuntur, post hanc emissionem finiuntur et decreto moderatorum radiophonicorum post ferias aestivas non continuabuntur. Auscultatoribus, quorum grex ad omnes orbis continentes amplificatus est, propter fidelitatem gratias quam maximas agimus et valedicimus. Tuomo Pekkanen
Finis anni scholastici

Finis anni scholastici

2019-06-0704:08

Kalendis Iuniis (1.6.) in Finlandia finis anni scholastici celebrabatur. Tum amplius quingenta milia scholarium ad ferias aestivas agendas dimissa sunt. Viginti quinque milia studentium in examine maturitatis approbata sunt, octoginta milia specimina scholae professionalis absolverunt. Qui numerus quinque milibus maior est quam anno praeterito. (Satu Tuominen) Regimen Finlandiae Die Lunae (3.6.) Finlandia novum regimen accepit, cui praeest Antti Rinne, moderator factionis democratarum socialium. Nova coalitio ex quinque factionibus et undeviginti ministris constat. Socialistae in administratione septem ministros habent, factio centralis quinque, prasini tres, cum foedus sinistrum et factio popularis Suetica ibi binas sedes occupent. (Reijo Pitkäranta) Trump in Britannia Septimana ineunte praesidens Americanorum Donald Trump coniuge comitatus visitationem statalem in Britanniam fecit, ubi regina Elisabet II eum ritu sollemni recepit. Multi Britanni huic itineri adversabantur, cum censerent praesidentem verbis suis ante adventum factis rebus Britannorum internis se interposuisse. Itaque magna multitudo hominum ei reclamantium in vias Londinii convenit. (Reijo Pitkäranta) De oeconomia mundana Anno proximo oeconomia mundana tribus fere centesimis crevit. Hoc anno illud incrementum aliquanto minus esse videtur, ut ex relatione Argentariae mundanae apparet. In causa sunt discordiae commerciales, quae inter maximas nationes mundi ortae sunt. Constat Americanos non solum cum Sinensibus, sed etiam cum Mexicanis de rebus commercialibus rixari. (Reijo Pitkäranta) Nomina aerodromorum Praesidens Russiae Vladimir Putin documento subscripsit, quo decernitur, ut circiter quadraginta aeriportus Russici novum nomen accipiant. Id fit ad honorem imperatorum et scriptorum nec non eorum, qui de re aeronautica et spatio cosmico cognoscendo optime sunt meriti. Itaque unus ex aerodromis Moscuensibus ex Alexandro Pushkin appellatur. (Reijo Pitkäranta) Nova lex venandi Kalendis Iuniis (1.6.) in Finlandia nova lex valere coepit, ex qua aliquot animalium genera pro bestiis alienis et noxiis habentur. Quam ob rem venatoribus licentia data est ea per totum annum variorum armorum ope petendi, dummodo ne ea veneno aut vi electrica occiderent. In his anímalibus sunt nyctereutes, ondatra, procyon. (Reijo Pitkäranta) De re pedifollica Hodie sive die septimo mensis Iunii (7.6.) Lutetiae Parisiorum ludi mundani pedifollii feminarum initium capiunt, cum grex Francogalliae prima lusione Coreanis Meridianis occurrit. His certationibus viginti quattuor manus nationales in sex sectiones sortitae intersunt. Certamen finale Nonis Iuliis (7.7.) in stadio Lugdunensi instituetur. (Reijo Pitkäranta)
Comitia Europaea

Comitia Europaea

2019-05-3104:48

Comitia, quibus delegati ad proximum quinquennium (2019-2024) in parlamentum Europaeum eligebantur, septimana vergente in omnibus membris Unionis Europaeae facta sunt. Ex duodetriginta nationibus septingenti quinquaginta unus (751) delegati, inter eos tredecim Finni, designati sunt. In Finnia paene quadraginta tres centesimae (42,7%) ex civibus suffragium habentibus ad urnas accesserunt. Ex delegatis Finnis feminae sunt septem, viri sex. Conservativi tres delegatos habent, socio-democratae, prasini, centrales, Finnique fundamentales binos, factio sinistra et popularis Suetica singulos. Maximum apud Finnos numerum suffragiorum accepit Eero Heinäluoma (128 007), pristinus praeses factionis socio-democraticae et praeses parlamenti Finniae. Eventus comitiorum ostendit vires politicas inter se oppositas in Europa surrexisse. Magnae factiones traditionales, ut centrales et socio-democraticae, descenderunt, nationalistae dextri et prasini ascenderunt. Praecipue in Europa orientali prasini in comitiis victorias conspicuas reportaverunt. Numerus suffragium habentium in Unione Europaea erat quadringentae viginti septem miliones. Theresa May munus deponet Theresa May nuntiavit se die septimo mensis Iunii (7.6.) praesidatum factionis conservativae deposituram esse sed munere primae ministrae functuram, donec novus praeses factioni crearetur. Successor Theresae May, qui etiam proximus primus minister Britanniae fiet, a conservativis exeunte mense Iulio creabitur. Iam octo candidati nuntiaverunt se munus competituros esse. Promotiones Ordinis Philosophorum Ordo Philosophorum sive Facultas Philosophica Universitatis Helsinkiensis sollemnes promotiones (24.5.) celebravit. Magistri et doctores, qui examinibus ad gradum obtinendum necessariis approbati erant, insignibus academicis ritu antiquo ornati sunt. Magistri coronam lauream et anulum aureum, doctores pileum et gladium, omnes diploma Latinum acceperunt. Qui ante quinquaginta annos (1969) in eadem facultate promoti erant, titulo magistri aut doctoris semisaecularis sunt decorati. Doctores honoris causa promoti sunt novem homines studiis scientificis insignes. Profestrix Marja-Liisa Riekkola, promotrix legitime constituta, promovendis insignia academica obtulit. Celebrationes triduanas saltatio festiva clausit. Finni in hocceo glaciali magistri Ludi mundani hoccei glacialis, in Slovakia facti, die Dominico (26.5.) finiti sunt. Superatis tam Suetis quam Russis Finni in certamen finale venerant. Victis Canadensibus numeris tria ad unum (3-1) aurea nomismata obtinuerunt. In certamine de nomismatis aeneis Russi de Tzekis victoriam reportaverunt. Ubi primum eventus certaminum pro certo constitit, cives, qui ludos per televisionem spectaverant, in variis patriae partibus victoriam Finnorum celebrare coeperunt. In foro mercatorio Helsinkiensi circiter decem milia hominum usque ad multam noctem comissabantur et sequenti die, cum lusores in patriam revertissent, in urbis viridario festum populare in gregis honorem institutum est. Tuomo Pekkanen
Quid Niinistö dixerit

Quid Niinistö dixerit

2019-05-2404:21

In Finlandia de inaequalitate regionali disputatum est. Hanc quaestionem etiam praesidens Sauli Niinistö tetigit, cum iter provinciale in urbem Joensuu suscepisset. ”Rei publicae”, inquit, ”plurimi interest, ut tota terra incolatur et ruri iuvenes agricolae habitent, qui cibariis proferendis operam dent et de silvis nostris diligenter curent”. (Reijo Pitkäranta) De Consilio Europaeo Maior pars civitatum Consilii Europaei sperat fore, ut Russia in Consilio remaneat. Russi abhinc duos annos pretia societatis exsolvere desierunt, cum Crimaea capta iis in sessionibus generalibus venia loquendi non data esset. In conventu Helsinkii nuper habito statutum est, ut officia Russiae praestanda essent, si particeps negotiorum Consilii esse desideraret. (Saara Honkanen) Comitia in Australia Septimana vergente in Australia comitia parlamentaria habita sunt. Victoriam eorum reportaverunt conservativi et liberales, ex quorum coalitione regimen Australiae hodiernum constat. Eventus suffragii inopinatus erat, nam ex percontationibus opinionum ante electiones factis apparuit factionem operariorum ceteris partibus praevalere. Colloquia comitialia imprimis ad oeconomiam et mutationem climaticam pertinebant. (Reijo Pitkäranta) Scandalum Austriae In Austria scandalum politicum ortum est, quod effecit, ut regimen dissolveretur et in civitate mense Septembri nova comitia haberentur. Causa et origo huius rei est Heinz-Christian Strache, vice-cancellarius foederalis et praeses Factionis libertatis Austriae. Is enim repertus est cum oligarchis Russiae collusisse, ut ab iis diversa commoda acquireret. (Reijo Pitkäranta) De ebola in Congo Magistratus sanitarii solliciti sunt de febri haemorrhagica periculosissima, quae iam per multos menses in Congo grassatur. Ex eo morbo Ebola vulgo dicto post mensem Augustum amplius mille homines mortui sunt, et numerus contagiorum usque augeri videtur. Opera medicorum aegrotos curantium difficilior redditur conflictibus militaribus, qui illam regionem vexant. (Reijo Pitkäranta) Nuntius ex Polonia In Polonia quaedam mulier senos liberos simul peperit, ut e nosocomio Cracoviensi nuntiatum est. Casus tam rarus est, ut tale quid semel in quattuor aut quinque miliardis partubus fere fiat. Infantes, e quibus quattuor filiae, duo autem filii sunt, per sectionem caesaream in mundum venerunt. Mater et liberi bene valere dicuntur. (Reijo Pitkäranta) Dinosaurus alatus In Bavaria Germanorum novum dinosauri genus repertum est. Ex fossili eius alato apparet illum animantem avis similem fuisse, quippe qui in modum avium hodiernarum alas agitare posset. Quam ob rem inventum recens factum multum ad investigationem volatus avium conferre existimatur. (Reijo Pitkäranta)
Antti Rinne, praeses factionis socio-democratarum, postquam colloquia cum omnium factionum praesidibus habuit, ad consultationes quattuor partes convocavit, quae cum socio-democratis regimen componerent, scilicet Factionem centralem, Prasinos, Sinistram, Sueticam. In oppositione manebunt Conservativi, Democratae Christiani atque Finni veri sive fundamentales, quos Rinne ex consultationibus exclusit. Si hoc consilium perfectum erit, regimen in parlamento ducentorum delegatorum centum septendecim (117) delegatos habebit, oppositio autem octoginta tres (83). Propositum est, ut novum regimen ante Kalendas Iunias a praesidente rei publicae nominari possit, nam a Kalendis Iuliis praesidatus Unionis Europaeae in Finniam ex Romania transibit. Praesidens Niinistö matres decoravit Die matrum (12.5.) triginta quinque matres de liberis et familiis optime meritae praemiatae sunt, cum in festo Helsinkii celebrato a praesidente rei publicae Sauli Niinistö nomismata primae classis ordinis Rosae Candidae Finniae acceperunt. Nomisma est matribus indicio laboris pretiosi, quem in sua familia aut in societate praestiterunt. Ars Samica in Biennali Veneziano exposita Biennale Venezianum (La Biennale di Venezia) artifices et activistas sociales ex toto orbe terrarum alternis annis Veneziam colligit. Hoc anno in Biennali Veneziano, die Sabbato (11.5.) inaugurato, etiam ars Samica sive Lapponica praesto est. Inter artifices eminent pictrix Outi Pieski et moderatrix documentariorum Suvi West. Outi Pieski exposuit opus ”Ovdavázzit – Forewalkers”, id est ”Praeambulatores”, nominatum. In eo tollit certamen, quod Sami trans limites nationales pro autodeterminatione in terras et aquas ipsorum agunt, atque affirmat necesse esse, ut vita in stabili et durabili cohabitatione cum necessitatibus naturae fundamentum habeat. Sinenses et Americani portoria invicem posuerunt Cum consultationes commerciales inter Sinenses et Americanos (11.5.) rebus infectis finitae essent, praesidens Donald Trump portoria mercium Sinensium ad viginti quinque centesimas auxit. Quae portoria ad quinque milia septingentas (5700) merces pertinent, quarum pretium in commercio mutuo est circiter ducenta miliarda dollarorum. Quo facto ministerium aerarii publici Sinensium contra nuntiavit se mercibus Americanis portoria sexaginta miliardorum dollarorum sive plus quinquaginta trium miliardorum euronum impositurum esse, quae a Kalendis Iuniis valerent. Merces Americanae, ad quas nova portoria pertinent, quinque milia centum quadraginta numerantur. Papa: abusus sexuales sacerdotum palam faciendi Papa Franciscus motu proprio litteras apostolicas contra abusus sacerdotum sexuales dedit: Omnes ministri ecclesiae de abusibus sexualibus et suspicionibus sibi notis superioribus nuntiarent; haec pertinere ad acta sexualia contra liberos aliosque homines vulnerabiles, ad materiam pornographicam asservandam, ad crimina sexualia occultanda. Decretum papae etiam ad suspiciones regressivas attinet. Tuomo Pekkanen
Consilium Arcticum

Consilium Arcticum

2019-05-1004:25

Duobus annis proxime praeteritis Finlandia Consilio Arctico praefuit, qui ordo ex octo civitatibus constat. Die Lunae (6.5.) ministri terrarum illius Consilii sociarum in urbem Rovaniemi convenerunt, ut documentum finale ad res arcticas pertinens divulgarent. In participantibus erant Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, et Sergei Lavrov, collega eius Russus. Conventus parum successit, nam ministris non contigit, ut pronuntiationem communem efficerent. (Reijo Pitkäranta) Nuntius ex Irania Praesidens Iraniae nuntiavit civitatem suam recusare, quominus omnes leges tractatus nuclearis internationalis observaret. Nondum autem aperuit, quo modo Irania illud pactum violatura esset. Americani eundem tractatum iam antea servare desierunt, quod praesidens Donald Trump eum suis noxium habebat. Iraniani etiam flagitaverunt, ut sanctiones sibi impositae leviores redderentur. (Reijo Pitkäranta) Oratio imperatoris Naruhito, imperator novus Iaponiae, cives suos hortatus est, ut cum peregrinis paci gentium conciliandae operam darent. Orationem primam in maeniano palatii Tokiensis multitudine auditorum acclamante habuit. Familia imperatoria nova die Saturni sexies in publicum prodiit. Dies festus inaugurationis mense Octobri agetur. (Satu Tuominen) De calamitate aëria Unus et quadraginta homines vitam amiserunt calamitate aëria, quae die Dominico vesperi in aeriportu Moscuensi accidit. Aeroplanum Russicum, cum iter Murmanskam versus faceret, Moscuam redire coactum est. Ad terram descendens igne correptum est, quo factum est, ut amplius dimidia pars duodeoctoginta vectorum interiret. (Reijo Pitkäranta) Leonardo celebratus Postridie Kalendas Maias (2.5.) quingenti anni acti erant, cum Leonardo da Vinci, artifex et polyhistor celeberrimus Italianus mortuus est. Ad memoriam eius recolendam Ambaciae, in urbe Francogalliae, sollemnitas celebrata est, cui praesidentes Italiae et Francogalliae intererant. (Reijo Pitkäranta) Status naturae orbis Paene quingenti investigatores internationales examinaverunt, qualis esset status naturae orbis terrarum. Relatione illius studii edita existimant condicionem naturae globi terrestris tanta velocitate debilitari, ut saltem tertia pars eius ante annum bis millesimum quinquagesimum pereat. Neque illum interitum solum ad herbas pertinere, sed etiam ad omnia animantium genera. (Reijo Pitkäranta) Sationes vernae Mense Maio ineunte hiems gelida cum nivibus et imbribus in Finlandiam rediit, quo factum est, ut progressus veris paulisper tardaretur. Quae quamvis ita essent, sationes vernae in regionibus terrae meridianis iam ad finem fere sunt adductae. Id inde fit, quod ultimi mensis Aprilis dies ad sementem faciendam agricolis idonei erant. (Reijo Pitkäranta)
Imperator Iaponiae Akihito potestatem deposuit. Kalendis Mais Naruhito filius maximus natu illi successit. In Iaponia imperator his ducentis annis numquam se munere abdicavit, sed petitu imperatoris Akihito, qui octoginta quinque annos natus valetudine laborat, lex mutata est. Dynastia Iaponiae, quae potestatem inde a quinto saeculo tenet, est in mundo vetustissima. Kim et Putin convenerunt Vladimir Putin, praesidens Russiae, et moderator Coreae septentrionalis Kim Jong-un Vladivostokii die Iovis (25.4.) convenerunt. Kim censebat pacem in paeninsula Coreana de USA dependere et consilia dolosa, quae Americani in conventu mense Februario in Vietnamia habito ostendissent, durissimis verbis vituperavit. Praesidentem Putin invitavit, ut Coream septentrionalem visitaret. Novum parlamentum inauguratum Praesidens Sauli Niinistö novum parlamentum Finniae die Iovis (25.4.) oratione sollemni inauguravit. Politicos annorum proximorum reprehendit, cum dixit eos officia intermisisse et de captis consiliis collegas ministros accusavisse. Hoc decennio iam quinquies administrationem patriae mutatam esse. Dies veteranorum in Finnia celebratus Dies militum veteranorum vicesimo septimo mensis Aprilis (27.4.) apud Finnos celebratur, nam illo die anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti (1945) bellum in Lapponia contra Germanos finitum est. Hodie tantum circiter novem milia octingenti veterani Finni vivunt, quorum aetas media est nonaginta quattuor annorum. Populatio rhinocerotum periclitatur Numerus rhinocerotum in mundo inter centum quindecim et centum triginta milia esse censetur. Populationi imminent venatores clandestini, habitationes rarescentes, inquinatio morbique. Ante duos annos plus ducenti rhinocerotes in Namibia anthrace perierunt. In viridario nationali Aethiopiae mense Aprili duodetriginta rhinocerotes de causa adhuc ignota mortui reperti sunt. Interitus silvarum tropicalium imminet Ordo Global Forest Watch annuam de statu silvarum tropicalium relationem nuper divulgavit. Anno proximo (2018) area silvarum maior quam Belgium disparuit. Silvae maximam partem delentur, ut alimenta, sicut caro bovina, oleum palmarum, socolata producantur. Investigatores praecipue propter silvas pluviales solliciti sunt. Plurimae silvae naturales caesae sunt in Brasilia. In ultimis silvis Brasiliensibus vivunt aborigines, qui numquam cum hominibus occidentalibus consuetudines habuerunt et silvis deletis habitationes perdunt. Magnus est interitus silvarum etiam in Columbia, Bolivia, Africa occidentali. In Ghana et Litore Eburneo etiam propter aurifodinas et culturam cacaonis silvae caeduntur. Caelum Finniae mane et vesperi rubet Hoc tempore, sole horizonti appropinquante, caelum Finniae insolito modo rubet. Primum putabatur causam phaenomeni esse pulverem Saharae, qui tempestatibus in altitudinem efferretur et usque ad terras septentriones extenderetur. Postea compertum est diluculum et crepusculum amplissima nube colorari, quae ex polline et cinere incendiorum Russiae et Belorussiae oriretur. Tuomo Pekkanen
Strages in Srilanca

Strages in Srilanca

2019-04-2604:30

Die Dominico (21.4.) sive eo ipso die, cum Christiani ubique terrarum festum festorum celebrabant, in Srilanca octo ictus terroristici facti sunt, quibus amplius trecenti homines vitam amiserunt et circiter quingenti vulnerati sunt. Impetus praesertim ad ecclesias catholicas, ubi populus magna multitudine missam sollemnem agebat, nec non ad deversoria viatoribus grata directi erant. Inter mortuos amplius triginta peregrini erant. (Reijo Pitkäranta) Impetus condemantur 'Ex octo displosionibus Srilancae omnino sex in urbe principe Colombo acciderunt, sed omnium funestissima facta est in Negombo. Qui fuerint auctores illarum stragium, nondum constat. Sunt autem, qui putent aggressiones alicui gregi islamistico locali attribuendas esse. Papa Franciscus una cum compluribus aliis moderatoribus mundi illos ictus vehementer condemnavit. (Reijo Pitkäranta) Novus praesidens Ucrainae In Ucraina comitia praesidentialia habita sunt, quorum victor manifestissimus evasit Volodymur Zelenskyi. Is enim septuaginta tres centesimas (73%) suffragiorum sibi paravit, cum adversarius eius Petro Poroshenko, praesidens hodiernus, nonnisi viginti quattuor centesimas (24%) acciperet. Zelenskyi est actor fabularum comicarum quadraginta unum annos natus sed etiam iuris consultus. (Reijo Pitkäranta) Quid Merkel dixerit Moderatores Unionis Europaeae Ucrainam laudaverunt, quod per tota comitia leges democraticas et principia legitimitatis observavisset. Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, praesidenti Zelenskyi recens electo gratulata est sperans fore, ut res Ucrainae eventu comitiorum stabilirentur. ”Regimen Germaniae”, inquit, ”etiam posthac eo tendit, ut integritas Ucrainae servetur.” (Reijo Pitkäranta) De rebus Aegypti Suffragatores Aegypti mutationes legis fundamentalis approbaverunt, quae potentiam praesidentis et exercitus civitatis augent. Quae cum ita sint, praesidens Abdul Fattah al-Sisi, qui abhinc quinque annos munus iniit, usque ad annum bis millesimum tricesimum (2013) rem publicam administrare potest. Etiam parlamentum Aegypti novas leges accepit. (Reijo Pitkäranta) De infarctu cordis Adhuc pauciores Americani infarctu cordis laborant eoque moriuntur ut ex investigatione recens facta apparet. Hic progressus prosperrimus, qui etiam in Finlandia conspicitur, e multis modis vivendi mutatis ortus est. In his causis sunt fumificatio deminuta, copia cholesteroli inferior reddita, pressio sanguinis minor. (Reijo Pitkäranta) Horticultura verna Quamquam dimidium Finlandiae nive tectum est, in partibus terrae australibus ver tam adolevit, ut labores hortenses inciperentur. Amatores horticulturae consumptionem plasticae deminuere volunt, quam ob rem usum materiarum naturalium in areis hoc anno crebrescere creditur. Horticultores etiam biodiversitatem fovere conantur inserendis plantis, quae papiliones et apes attrahunt. (Saara Honkanen)
In comitiis Dominica palmarum factis in parlamentum Finnorum ducenti delegati in quadriennium creati sunt. De maximo delegatorum numero Socio-democratae et Finni fundamentales et Conservativi diu ex aequo certabant. Suffragiis computatis apparuit Socio-democratas quadraginta (40) delegatis acceptis Finnos fundamentales, qui undequadraginta (39) ceperunt, duabus centesimae decimis suffragiorum superavisse. Tertium locum ceperunt Conservativi (37 delegati), quos sequuntur Factio centralis (31), Prasini (20), Foederatio sinistra (16), Factio popularis Suetica (10), Democratae Christiani (5) ceterique minores. Maximam cladem accepit Factio centralis, quae, cum in priore parlamento undequinquaginta delegatos habuisset, in novo tantum unum et triginta habebit. Eventus comitiorum ostendit campum politicum in Finnia mutatum esse. Iam non sunt tres factiones ceteris superiores sed tres vel etiam quinque admodum magnae factiones et multae minores. Partes centesimae suffragiorum et Socio-democratis et Finnis fundamentalibus et Conservativis datae sunt prope aequales (17,7 – 17,5 – 17%). Novum regimen componere difficile Apud Finnos mos est, ut comitiis parlamentariis factis praeses maximae factionis regimen componere conetur. Quod munus nunc pertinet ad praesidem socio-democratarum, qui est Antti Rinne. At ille, sicut et praeses conservativorum Petteri Orpo, ante comitia dixit se cum Finnis fundamentalibus et praeside eorum Jussi Halla-aho vix cooperari posse. Pars feminarum in novo parlamento aucta In novum parlamentum plures feminae creatae sunt quam umquam ante. Numerus earum est quattuor et nonaginta (94), quae sunt quadraginta septem centesimae (47%). Ex viginti delegatis prasinorum feminae sunt septendecim, ex quadraginta delegatis Socio-democratarum viginti tres. Inter feminas creatas praeses Foederationis sinistrae Li Andersson viginti quattuor milibus suffragiorum excellit. Certamen finale hoccei glacialis feminarum Dominica palmarum in stadio Esboensi certamen finale ludorum mundanorum hoccei glacialis feminarum inter USA et Finniam factum est. Cum feminae Finniae retibus duo ad unum (2-1) superiores factae essent, arbitri recens rete illarum reiecerunt. Plerique hoccei glacialis periti censent victoriam a feminis Finnis inique raptam esse. Incendium in Notre Dame In Notre Dame, ecclesia cathedrali Parisiensi, sero die Lunae (15.4.) saevum incendium ortum est. Tectum et turris altissima in eo aedificata corruerunt. Notre Dame, cathedralis plus octingentorum quinquaginta annorum, cor historiae et culturae Parisiensis habetur. Incendium ex laboribus tecti renovandi ortum esse aestimatur. Siphonarii circiter quingenti ignem coercebant et opera artis, quae plurima intra ecclesiam erant, tutabantur. Die Martis flamma et fumus iam non videbantur. Praesidens Emmanuel Macron pollicitus est ecclesiam Notre Dame in pristinum statum restitutum iri. Multae societates et homines privati auxilium ad sumptus renovationis iam promiserunt. (Tuomo Pekkanen)
Die Dominico (7.4.) viginti quinque anni acti erant, cum genocidium in Ruanda initium cepit. Die enim septimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto (7.4.1994) accidit, ut princeps minister´Ruandae, qui e gente Hutuorum erat, a militibus Tutsorum occideretur. Secuta est strages centum dierum, quo tempore octingenta fere milia Tutsorum interfecta sunt. (Reijo Pitkäranta) Quid Niinistö dixerit Die Martis (9.4.) praesidens Finlandiae Sauli Niinistö praesidentem Russiae Vladimir Putin convenit. Hoc factum est Petropoli, ubi conventus Fori Arctici habitus est. Niinistö interrogatus, quid de sanctionibus ab Unione Europaea Russis impositis censeret, ait eas tamdiu valere, quamdiu Russi paeninsulam Crimaeam tenerent et in Ucraina bellum gereretur. (Reijo Pitkäranta) Rerum in Libya status Consilium securitatis Nationum Unitarum exercitum Libyae nationale hortatum est, ne in urbem principem Tripolim invaderet. De petitione impetus intermittendi concorditer decreverat. Regimine ducis Muammar Gaddafi oppresso copiae, quibus dux generalis Khalifa Haftar praeest, regionem orientalem expugaverunt. Hic Haftar administrationem suam cum regimine Tripolitano contendentem habet. (Satu Tuominen) Comitia in Israele facta Die Martis (9.4.) in Israele comitia parlamentaria facta sunt, quorum victor evasit Banjamin Netanjahu, praeses factionis dextrae nomine Likud. Parlamentum Israelis centum viginti sedes habet, e quibus Likud triginta quinque sibi conciliavit. Totidem sibi paravit Unio comitialis caeruleo-alba, quae dicitur. Factio autem Likud una cum partibus sociis principatum parlamenti obtinuit. (Reijo Pitkäranta) Inundationes Iraniae Iam complures septimanae sunt, cum Irania magnis imbribus et inundationibus vexatur. Pessima damna acceperunt regiones civitatis occidentales. Calamitas iam tanta fuit, ut circiter septuaginta homines aquis et labinis terrae vitam amitterent. Paene duo milia vicorum et oppidorum in periculo versantur, et octoginta quinque milia civium domum relinquere coacta sunt. (Reijo Pitkäranta) Finlandia urbanior fit Adhuc plures Finlandenses in maiores urbes migrant. Sunt, qui putent anno bis millesimo quadragesimo (2040) apud nos tres tantum urbes crescentes fore. Alicubi, praecipue in paroechiis ruralibus, numerus incolarum usque deminui videtur Qui rerum progressus imprimis nativitati decrescenti tribuendus est. (Reijo Pitkäranta) De suffragio anticipato Postridie Idus Apriles (14.4.) sive die Dominico proxime futuro in Finlandia comitia parlamentaria instituentur. More solito civibus occasio data est iam in antecessum suffragandi, qua facultate tertius quisque suffragator usus est. Ante diem enim electoralem plus decies centena milia hominum sententiam tulerunt. (Reijo Pitkäranta)
Zuzana Čaputová, candidata factionis Slovakiae Progressivae, praesidens Slovakiae designata est, cum in altero suffragio plus duodesexaginta centesimas sententiarum sibi collegit. In primo suffragio plus quadraginta centesimas acceperat. Čaputová est prima praesidens femina Slovakiae. In ambitione praesidentiali sententiola praeconialis eius erat: ”Surge contra malignitatem”. Fautoribus suis pollicita est se culturam patriae politicam purgaturam esse. Dixit se eventu suffragii gaudere, sed maxime eo, quod fieri potuisset, ut veritas patefieret et studium hominum etiam sine verbis aggressivis suscitaretur. Ambitionem suam ostendisse humanismum, solidaritatem, veritatem esse valores, qui in societate civili magni haberentur. Immigratores navem petroleariam occupaverunt Milites exercitus Melitensis impetu facto navem petroleariam ceperunt, quam profugi Africani occupaverant. Navis in portum Valettae, urbis principis Melitae, gubernata est. Petrolearia, in Turciam ascripta, ex aquis litoralibus Libyae centum octo homines servaverat, sed cum profugi comperissent se in Libyam remissum iri, pars eorum navem occupavit. Nauarcho imperavit, ut in Europam, aut in Melitam aut in Lampedusam, insulam Italiae navigaret. At inter navigationem nauarchus exercitum Melitensem appellavit, qui tribus navibus bellicis et helicoptero succurrit. Relatum non est, an in petrolearia occupanda vis adhibita esset. Abductores tamen manicis ligati in carcerem Valettensem coniecti sunt. Eventus Hora Mundi (Earth Hour) In eventu ”Hora Mundi” appellato lumina aedificiorum publicorum in variis mundi partibus ad unam horam exstincta sunt. Actio vespere Sabbati, hora locali octava cum dimidio (20.30), in singulis terris iniit. Propositum actionis, iam tertium decimum ab ordine WWF (World Wildlife Fund) institutae, est moderatores mundi de climatis mutatione commonere. Delphini mortui in litus Galliae eiecti Numerus insolitus delphinorum mortuorum in litus Galliae Atlanticum hoc anno eiectus est. Iam tribus mensibus huius anni plures delphini in oram eiecti sunt quam toto anno proximo, nam a mense Ianuario saltem mille centum cadavera reperta sunt. Causa mortis plerumque est, quod delphini retibus piscatorum implicati suffocantur. Numerus civium Finniae paululum crevit Numerus civium Finniae anno proximo minus quinque milibus hominum (4789) crevit. His quinquaginta annis incrementum tam lentum non fuit. Proximo quinquennio numerus eorum, quorum sermo patrius erat Finnicus, Sueticus aut Samicus, triginta sex milibus decrevit. Eodem tempore numerus linguis peregrinis loquentium circiter centum milibus crevit. Exeunte anno bis millesimo duodevicesimo (2018) plus quam quinta pars populi Finniae sexaginta quinque annos compleverat. Illi autem, qui nondum quindecim annorum erant, octingenta octoginta duo milia (882 000) numerabantur. Numerus officialis populi Finniae anno proximo exeunte fuit plus quinque miliones et dimidium (5 517 919). Tuomo Pekkanen
Quid Niinistö dixerit

Quid Niinistö dixerit

2019-03-2904:23

In Finlandia mense Aprili comitia parlamentaria habebuntur. Praesidens Sauli Niinistö una cum praesidibus omnium factionum flagitat, ut in civitate pax comitialis servetur. ”Nemo”, inquit, ”candidatos ullis minationibus aut actibus violentis perturbet!” Constat his diebus apud nos bis evenisse, ut quis alicui politico vim inferre conaretur. (Reijo Pitkäranta) Trump non accusatur Robert Mueller, accusator specialis Americanus, postquam in actiones praesidendis Donald Trump duos annos inquisivit, opus suum perfecit. Ei propositum erat investigare, num Trump, dum praesidatum ambit, cum Russis collusisset. William Barr, minister iustitiae, negavit in relatione recens facta ulla argumenta inveniri, quae probarent praesidentem contra legem egisse. (Reijo Pitkäranta) Isis tandem devictus Isis, ordo islamitarum terroristicus, iam devictus est. Ultimus locus, ubi bellatores eius adhuc vehementer resistebant, erat vicus nomine Baghuz in confinio Iraquiae et Syriae situs. Copiis Americanis et militibus Syriae democraticis multos menses pugnandum erat, ante quam iis contigit, ut illum vicum in libertatem vindicarent. (Reijo Pitkäranta) Reclamationes Algeriae In Algeria reclamationes vehementes contra praesidentem Abdelaziz Bouteflika continuantur. Bouteflika, qui Algeriae iam per duo decennia praeest, cives suos ad iram irritavit, cum nuntiaret se in proximis comitiis praesidentatum denuo petiturum esse. Quamvis consilio suo deinde destiterit, id non satis putant protestatores, qui postulent, ut Bouteflika statim munus deponat. (Saara Honkanen) Navis in periculo maritimo Die Saturni (23.3.) navis nomine Viking Sky in ora Norvegiae circumvagans in periculum maritimum vocata est. Accidit enim, ut omnia quattuor motra eius mari vehementer fluctuante fungi desinerent. In navi circiter mille quadringenti viatores erant, quorum magna pars helicopteris in tutum deportata est. Maior tamen calamitas evitari potuit. (Reijo Pitkäranta) Siccitas Californiae remisit In California, quae est una e civitatibus Americae Unitis, hac hieme pluviae solito maiores ceciderunt. Quam ob rem meteorologi septimana proxima nuntiaverunt siccitatem, qua illa regio per septem annos continuos laboravisset, iam praeterisse. Quae mutatio rerum imprimis herbis regionum montanarum profuit, quae magnifice florere coeperunt. (Reijo Pitkäranta) De signis veris obviis In natura Finlandiae iam signa veris apparent. Ornithophili narraverunt se aliquot grues et anseres silvestres in itineribus suis vidisse. Huc accedunt observationes de laris et de cycnis canoris factae, ex quibus patet has aves iam in regiones septentrionales redisse. In locis calidis etiam quidam serpentes et insecta in conspectum venerunt. (Reijo Pitkäranta)
In urbe Christchurch Novae Zelandiae Idibus Martiis (15.3.) ictus terroristicus in duas meschitas factus est, in quibus inter preces postmeridianas quinquaginta homines sclopetando occisi, totidem fere vulnerati sunt. Inter victimas erant Pakistani, Turci, Arabes Saudiani, Indonesiani, Malesiani. Auctor sceleris est iuvenis Australianus duodetriginta annorum. Occisor brevi captus et carceratus est. In interreti descripserat se nationalistam et razistam et negaverat se ad ullum ordinem aut gregem pertinere. Se voluisse ulcisci mortem Europaeorum, qui in ictibus terroristicis aggressorum islamicorum perissent. Nuntiavit se advocatum in iudicio nolle et semet ipsum rem suam acturum esse. Volatus Boeing 737 MAX 8 vetiti Postquam aeroplanum Boeing 737 MAX 8 nuper (10.3.) in Aethiopia magna cum strage cecidit, volatus eius generis aeroplani primum in tota Europa, deinde in USA et multis aliis in terris vetiti sunt. In similem calamitatem simile aeroplanum Boeing mense Octobri in Indonesia inciderat. Utraque calamitas paulo post, quam aeroplanum ascendit, accidit, et primae investigationes, de quibus Wall Street Journal rettulit, indicant alias quoque similitudines in his infortuniis esse. Quia securitas aeroplani ita in dubium vocata est, volatus eius intermissi erunt, donec causis calamitatis certius cognitis reparationes necessariae in eo perficiantur. Sculptura Leonardi da Vinci reperta? In museo Londiniensi (Victoria & Albert Museum) est sculptura ”Virgo et puer ridens”, quam experti Italiani censent a Leonardo da Vinci factam esse. Si recte sentiunt, sculptura est unica, quae ex operibus sculptilibus Leonardi restat. Semper constabat Leonardum sculpturas fecisse, sed nulla ex illis adhuc agnita est. Virgo Maria est in sculptura largis et multiplicibus vestibus induta, quae per crura eius demanant. Eodem tempore, quo opus factum esse creditur, Leonardo da Vinci similes Virginis imagines delineavit. Altera indicatio auctoris est vultus pueri ridentis, cui similes etiam in picturis linearibus Leonardi apparent. Lex de matrimonio mutatur Matrimonium ex lege Finniae ab aetate duodeviginti annorum iungi potest. Certis de causis licentia matrimonii etiam minus duodeviginti annos natis concedi potuit, sed nunc hac licentia desistitur. Causa mutationis est sollicitudo de salute liberorum. Exempli gratia causae religiosae aut culturales ad licentiam concedendam non habentur satis bonae. Usum, ex quo matrimonium a minorennibus iungi possit, omnes fere terrae septentrionales iam deposuerunt aut depositurae sunt. Quae cum ita sint, minorennes nulla licentia exceptionali nubere vel coniugem ducere poterunt. Mutatio legis matrimonialis Finnorum, a praesidente rei publicae confirmata, Kalendis Iuniis valere incipiet. Tuomo Pekkanen
Regimen Finlandiae munere suo fungi desiit. Hoc factum est postridie Nonas Martias (8. 3.), cum princeps minister Juha Sipilä praesidenti rei publicae Sauli Niinistö petitionem dimissionis proposuit. Qui quidem veniam petenti dedit, sed eum rogavit, ut administratio eius, quamvis potestate politica careret, negotia publica expedire pergeret. (Reijo Pitkäranta) Quid Juha Sipilä dixerit Causa, cur regimen principis ministri Juha Sipilä caderet, ibi invenitur, quod ei non contigit, ut renovationem rei socialis et sanitatis ad effecrum perduceret. Sipilä, cum rationem decreti sui publice redderet, ait se vocem suam internam in consilio faciendo audivisse. Idem dixit se memorem fuisse sententiae, quae diceret ”exitum acta probare’. (Reijo Pitkäranta) De rebus Venetiolae Res Venetiolae in maximam confusionem vocatae sunt, ut vel inde apparet, quod illa civitas in praesenti a binis praesidentibus administratur. Quorum unus est Nicolas Maduro, alter Juan Guaidó, dux oppositionis. Incolae Venetiolae his septimanis fame, inopia medicamentorum, intermissionibus electricitatis laboraverunt. Ministri tamen recusaverunt, quominus ab Americanis auxilium peterent. (Reijo Pitkäranta) De Estonibus in Finlandia Estones, qui ab anno bis millesimo in Finlandiam immigraverunt, inopiam operariorum hic levant. Hodie quidem plures sunt, qui in patriam redeunt. In Finlandia habitare illis ut antea non iam libet, quod mercedes in Estonia auctae sunt, cum sumptus victuales in Finlandia magni pretii essent. (Satu Tuominen) De natura Finlandiae Natura Finlandiae usque pauperescit, ut ex investigatione nuper divulgata patet. Ex generibus herbarum et animantium duodecim fere centesimae in periculum adductae sunt. Abhinc decem annos illa copia paene duabus centesimis minor erat. Interitus praesertim ad aves pertinet, quam ob rem verbi causa Passer domesticus e Finlandia omnino evanescere videtur. (Reijo Pitkäranta) Memoria Rembrandtiana Hoc anno trecenti quinquaginta anni acti sunt, cum Rembrandt, artifex Nederlandensis celeberrimus, mortuus est. Ad memoriam eius recolendam in Nederlandia per totum annum complures expositiones instituuntur, quibus opera eius in publico proposita sunt. Rembrandt omnino quadringentas fere picturas et magnum numerum aliorum operum artis post se reliquit. (Reijo Pitkäranta) Res athletica renovatur Ambulatio quinquaginta chiliometrorum ex eventibus athleticis maioibus auferetur. Ita constitutum est in conventu, quem Foedus internationale athleticae levis (IAAF) Quatariae habuit. Id decretum post ludos Olympicos in urbe Tokio futuros (2020) valere incipiet. Postea de principatu ambulandi tantum in spatiis brevioribus certabitur. (Reijo Pitkäranta)
In comitiis die Dominico actis Estonienses in novum parlamentum unum et centum (101) delegatos creaverunt. Factio dextra-liberalis reformativa triginta quattuor (34) delegatos accepit, factio centralis viginti sex (26), factio patria-conservativa duodecim (12), democratae sociales decem (10). Plurimum crevit EKRE (Eesti Konservatiivne Rahvaerakond), factio populi conservativa, quae sedibus in novo parlamento duplicatis undeviginti (19) delegatos habet. Maximum votorum numerum accepit Kaja Kallas, praeses factionis reformativae, cui viginti milia octoginta tria (20 083) suffragia data sunt. Probabile videtur, ut illa regimini futuro praesideatur. Constitutio autem novi regiminis difficile erit, nam et factio reformativa et democratae sociales iam recusaverunt, quominus cum conservativis (EKRE) cooperarentur. USA et Corea Meridiana exercitia militaria restringunt. Exercitia militaria Coreae Meridianae et Americanorum, quibus etiam ducenta triginta milia militum interesse solebant, restringuntur. Ministri defensionis utriusque terrae rem in colloquio telephonico die Sabbati confirmaverunt. Consilium ad id spectat, ut labores ad arma nuclearia Coreae Septentrionalis exuenda sustineantur et tensio militaris in paeninsula Coreana mitigetur. Venetiae pretium aditus periegetis imposuerunt Carnevalia Venetiarum hornotina post celebrationes duarum septimanarum die Martis ad finem venerunt. Neque tantum illis diebus sed per totum annum illa urbs amoena et romantica periegetas attrahit. Circiter vicenae quinae miliones viatorum quotannis Venetias visitant, ex quibus autem quaternae denae miliones unum tantum diem ibi versantur. Nuperrime Venetiis constitutum est, ut viatoribus diurnis pretium aditus trium euronum imponeretur. Proximo anno pretium inter sex et decem (6-10) eurones variabit. Sumptus annui purgationis mediae urbis et monumentorum sunt tricenae miliones euronum. Certamina in Seefeld hiberna Certamina mundialia athleticae hibernae in Seefeld Austriae finita sunt. Finni, qui praesertim scridatione et desultura scridatoria olim excellebant, rem pessime gesserunt, cum unum tantum nomisma idque aeneum reportaverunt. Inter athletas Finnos optimus fuit Iivo Niskanen, qui certamine scridationis quindecim chiliometrorum tertius fuit. Lapponia peregrinos usque attrahit Mense Ianuario pernoctationes peregrinorum in Lapponia circiter ducenta sexaginta septem milia (267.000) numerabantur, quod quinque fere centesimis (5%) plus erat quam anno ante. Plurimos periegetas Lapponia ex Francia attraxit, sed etiam numerus Asiaticorum plus quindecim centesimis (15%) crevit. Numerus autem Britannorum et Russorum in Lapponia paulo minor erat quam ante. Aer in Finnia purus Ex relatione de qualitate aeris (2018 World Air Quality), quam ordines Greenpeace et Airvisual hac septimana divulgaverunt, nonaginta centesimae (90%) hominum aerem inquinatum spirant. Finnia autem qualitate aeris secundo loco post Islandiam posita est. Pessima est qualitas aeris in Bangladesa, Pakistania, India, Afganistania, optima, praeter Islandiam et Finniam, in Australia, Estonia Suetiaque. Tuomo Pekkanen
Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, et praesidens Donald Trump in Vietnamia convenerunt de dearmatione nucleari collocuturi. Nec tamen iis contigit, ut concordiam invenirent, sed rebus infectis ex conventu domum redierunt. Id inopinate factum est, quod Kim paulo ante dixerat se ad arma nuclearia exuenda paratum esse. Trump autem censuit illum id tantum voluisse, ut sanctiones Coreanis impositae tollerentur. (Reijo Pitkäranta) India Pakistaniam aggressa Aëroplana militaria Indiae impetum in fines Pakistaniae fecerunt. Agitur de prima aggressione, postquam illae terrae anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo (1971) inter se bellum gesserunt. Propositum erat, ut castra exercitationis, quae musulmani in locis montuosis Casmiriae habebant, bombardationibus delerentur. Dicuntur trecenti fere bellatores islamistae illa incursione vitam amisisse. (Reijo Pitkäranta) Comitia in Nigeria facta In Nigeria comitia praesidentialia habita sunt. Suffragiis enumeratis apparuit praesidentem hodiernum Muhammadu Buhari quinquaginta sex centesimas (56%) suffragiorum sibi conciliavisse itaque effecisse, ut munus obire pergeret. Ad urnas nonnisi tertius quisque civis adiit. Observatores internationales tamen de multis vitiis in electionibus conspicuis narraverunt. (Reijo Pitkäranta) Insulae Ovinae reparantur Ultima septimana mensis Aprilis viatores peregrini ab Insulis Ovinis omnino prohibebuntur. Tum enim nonnisi centum homines voluntarii illuc admittentur, qui insulanis indigenis in variis operibus publicis auxilium ferant. Eorum erit inter alia calles et semitas reparare, signa viarum erigere, varia loca damnis affecta in pristinum statum restituere. (Reijo Pitkäranta) Niinistö sectionem subiit Nuntiatum est praesidentem Finlandiae Sauli Niinistö vitio articulari laborare, quam ob rem die Mercurii (27.2.) operationem coxae chirurgicam subiret. Negatur tamen eam sectionem impedire, quominus munera sua praesidentialia solito more exsequatur. Vetitus est tamen itinera aëria septimanis proxime futuris facere. (Reijo Pitkäranta) Institutum Romanum Finlandiae Septimana vergente Fundatio Institutum Romanum Finlandiae anniversarium octogesimum in urbe Helsinki agebat. Quod opus eo spectat, ut civibus academicis Finlandiae occasio detur studia antiquitatis in urbe Roma exercendi. Inter cenam sollemnem Eva Margareta Steinby, profestrix de illa fundatione optime merita, nomismate argenteo honorata est. (Reijo Pitkäranta) Glacies in Finlandia minuuntur Tempus, quo aquae glacie duratae sunt, in Finlandia manifeste contractum est. Quod apparet ex dissertatione in Universitate Helsinkiensi nuper divulgata. In investigatione etiam notatum est propter calefactionem climatis difficilius esse quam ante firmitatem glaciei aestimare. Commonetur glaciem in magna parte Finlandiae australis interdum per totam hiemem periculosam remanere. (Saara Honkanen)
Pedro Sanchez, minister primarius Hispaniae, nuntiavit comitia parlamentaria praematura exeunte mense Aprili futura esse. Regimen socialistarum, quod tantum octo menses potestatem apud Hispanos habuit, intra quattuor annos iam tertia coalitio fuit. Dispensatio regiminis oeconomica in parlamento reiecta est, cum partes Catalonienses eam non sustinerent. Cataloniensibus non suppetebat, quod Sanchez pedetemptim cum eis consultare conabatur, sed Quim Torra, dux regionis, flagitavit, ut in colloquiis autonomia Cataloniae tractaretur. Id Sanchez accipere noluit. Praeterea Catalonienses aegre ferebant, quod ducibus eorum, qui independentiam Cataloniae agebant, crimen seditionis in iudicio illatum est. Trump statum necssitatis declaravit Praesidens Donald Trump, postquam se statum necessitatis declaraturum esse diu minitatus est, denique (15.2.) rem exsecutus est. Causa necessitatis interposita ille pecunias ministeriorum et defensionis et aerarii publici ad murum contra Mexicum aedificandum transferre conatur. Consilium praesidentis animos tam republicanorum quam democratarum sollicitat. Ex constitutione Americanorum pecuniae publicae tantum ad res a legiferis definitas adhiberi possunt. Praesidens autem ad publicam dispensionem oeconomicam potestatem non habet – nisi necessitate urgente. Itaque declaratio praesidentis institutiones democratiae Americanae labefactat. Veri similiter legalitas declarationis praesidentis in iudicio examinabitur. El Chapo in iudicio Joaquín Guzmán, Mexicanus dominus drogarum et pristinus dux chartelli Sinaloa, vulgo ”El Chapo” (”salaputium”) appellatus, in iudicio Brooklinensi reus omnium criminum, quibus accusabatur, compertus est. Inter viginti quinque annos centum quinquaginta quinque tonnas cocaini ex Mexico in USA furtim importandas curavisse dicitur. Applicatio telephonica feminas custodit Ordines iuribus humanis defendendis atque politici Americani applicationem telephonicam reprehenderunt, qua viri in Arabia Saudiana feminas earumque motus melius quam ante sequi possunt. Regimen autem Saudianum asseverat illam applicationem tantum ad servitia electronica expedienda spectare, exempli gratia ad syngraphos visaque petenda. Ursi maritimi in Nova Semlia famelici tumultuantur In Nova Semlia, quae ex duabus insulis in Mari Glaciali Arctico positis constat, greges famelici ursorum maritimorum cibum quaerentes etiam in domos incolarum penetrare coeperunt. Homines timent neque parentes filios in scholam mittere audent. Cibus principalis ursorum maritimorum est phoca, quae glaciariis arcticis decrescentibus difficilius captatur. Mare Mortuum arescit Mare Mortuum, quod est inter Iordaniam et Israelem, quadringentis triginta metris infra superficiem maris iacet. Aquam ex flumine Iordane accipit sed emissarium non habet. Propter nimium aquae usum et evaporationem siccitate auctam superficies eius quotannis circiter metrum descendit et ante annum bis millesimum quinquagesimum omnino disparere aestimatur. Tuomo Pekkanen
Cura senum neglecta

Cura senum neglecta

2019-02-1504:14

Animi Finnorum his diebus commoti sunt nuntiis, quibus narratur, quam male et indiligenter senes in gerontocomiis curentur. Valetudini et sanitati eorum nonnumquam tam male provideri dicitur, ut non multum abesse videatur, quin curatores sceleris accusati in ius vocari possint. Huc pertinet, quod medici in his institutis laborantes non satis saepe senes aegrotos visere dignantur. (Reijo Pitkäranta) De rebus Iraniae mutatis Die Lunae (11.2.) quadraginta anni acti erant, cum res in Irania eversae sunt. Anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo (1979) accidit, ut Mohammad Reza Pahlavi potestate amissa in exilium proficisci cogeretur, et regnum eius in rem publicam islamicam mutaretur. Primus dux Iraniae novi ordinis erat antistes shiitarum Ruhollah Khomeini. (Reijo Pitkäranta) Sinae a Turcis accusatae Moderatores Turciae Sinas accusaverunt, quod Uiguros male tractarent eosque in castra carceralia inclusissent. Hami Aksoy, orator ministerii a rebus exteris Turciae, ait facinora a magistratibus Sinarum in Uiguros commissa generi humano pudori esse. Constat Uiguros, quorum lingua sermoni Turcico similis est, in regione Sinarum autonomica nomine Xinjiang habitare. (Reijo Pitkäranta) Forsström socia Academiae Tua Forsström, poetria Finlandensis septuaginta unum annos nata, nova socia Academiae Suetiae electa est. Illius Academiae est inter alia de Nobelistis litteraturae decernere. Nemo civis Finlandensis umquam ante eodem honore affectus est. Vacabat munus, cum Katarina Frostenson id deponere coacta esset. (Reijo Pitkäranta) Morbilli increbruerunt Octoginta duo fere milia hominum anno praeterito morbillis in Europa implicita sunt, ut ex Ordine mundi sanitario dicitur. Numerus eorum tunc triplex factus est maximusque erat hoc decennio. Maximopere auctus est, cum morbilli in Ucraina vehementer diffunderentur. Ibi quinquaginta tria milia hominum morbo illo affecta sunt. (Satu Tuominen) Insecta mundi rarescunt Copia insectorum in orbe terrarum celerrime deminuitur, ut ex investigatione internationali nuper divulgata patet. Nisi huic regressui finis impositus erit, periculum est, ne omnia insecta centum annis ex globo terrestri evanescant. Interitus eorum efficiet, ut systema oecologicum totius mundi ad summum discrimen adducatur. (Reijo Pitkäranta) Quid Philipp decreverit Princeps Philip, coniux reginae Britanniae Elisabeth II, licentiam vehicula gubernandi sua sponte deposuit. Mense Ianuario dux Edinburgensis nonaginta septem annos natus autocinetum suum in aliud vehiculum illiserat, quo factum est, ut aliquot vectores leviter laederentur. Paulo post a custode publico de usu baltei securitatis neglecto reprehensus erat. (Reijo Pitkäranta)
Papa Franciscus inter triduum (4.-7.2.) emiratus Arabicos visit. Fuit primus papa, qui in paeninsulam Arabicam iter fecit. Propositum itineris principale erat colloquium inter religiones promovere. In Abu Dhabi die Martis missam sub divo celebravit, ad quam auscultandam circiter centum septuaginta milia hominum convenerant. Maior conventus publicus in emiratibus Arabicis numquam fuisse dicitur. Quamquam plerique homines, qui in emiratibus vivunt, sunt musulmani, nihilo minus paene decies centena milia catholicorum in eis habitare aestimantur. Ex quibus maior pars ab India aut Philippinis insulis oriunda est. USA ad finem Mexici paene 4000 militum submittit Pentagon nuntiavit paene quattuor milia militum Americanorum custodibus limitis Mexicani submissum iri, qui immigrationem arcerent. Die Dominico (3.2.) praesidens Donald Trump denuo flagitabat, ut securitas limitis firmaretur et murus contra Mexicum aedificaretur. Ait nullam sine muro esse securitatem, sed tantum clandestinum hominum commercium, drogas, omnis generis criminales. Indignatio civium in Russia crescit Levada, quod centrum est demoscopiis et investigationibus sociologicis in Russia faciundis, rettulit indignationem civium in politicam huius temporis celeriter crevisse. Quadraginta quinque centesimis (45%) civium cursum politicae hodiernum displicere, cum anno ante centesimae indignantium essent duodetriginta (28%). Maxime indignationem civium movent condiciones vitae in peius mutatae. Nam reditus familiarum decreverunt eodem tempore, quo vectigal valoris adiuncti auctum est. Praecipue ingratum civibus fuit, quod aetas in pensionem dimittendi quinque annis aucta est. Quo fit, ut etiam praesidens Vladimir Putin minore apud populum gratia valeat quam ante. In Aegypto quinquaginta mumiae repertae Quinquaginta mumiae aetatis Ptolemaicae (305-30 a.Chr.n.) ab archaeologis Aegyptiis repertae sunt. Iacebant in cella sepulcrali subterranea in oppido Minya, quod circiter ducenta sexaginta chiliometra in meridiem ab urbe Cairo distat. Investigatores censent in cella sepultam esse familiam, cuius membra in societate insignem statum habuerint. Praeter feminas virosque, inter mumias sunt duodecim pueri et sex animalia, imprimis canes. Quaedam ex mumiis in arcis saxeis linteis involutae iacebant, aliae in terra positae erant. Canes ibi sepulti veri similiter deliciae defunctorum fuerant. Aetatem sepulcri archaeologi testulis et fragmentis papyrorum ibidem repertis definire potuerunt. Matti Nykänen morte peremptus Matti Nykänen Finnus, quater Olympionices in desultura scridatoria, inopinanter domi suae nocte post diem Dominicam mortuus est. Erat quinquaginta quinque annos natus. In genere suo in optimis omnium temporum agonistis habetur, qui praeter victorias Olympicas sexies magister mundi et quater victor tropaei mundi factus est. Tuomo Pekkanen
Septimana ineunte Stefan Löfven, princeps minister Suetiae recens delectus, iter in Finlandiam suscepit. Die Lunae (28.1.) praesidentem Sauli Niinistö, postridie eius diei collegam suum Juha Sipilä in urbe Helsinki convenit. In colloquiis eorum relationes mutuae tractabantur, sed etiam summae quaestiones ad Unionem Europaeam pertinentes propositae erant. (Reijo Pitkäranta) Novum nomen Macedoniae Parlamentum Graeciae pactum historicum probavit, ex quo civitati Macedoniae nova appellatio Macedonia Septentrionalis inderetur. Decursu annorum Graeci nomini terrae vicinae hodierno tam vehementer adversabantur, ut inter alia impedirent, ne Macedonia in societatem Unionis Europaeae accederet. Consensus auxilio Nationum Unitarum factus finem imponit discordiae, quae relationes internationales per tria decennia arrosit. (Saara Honkanen) Rerum in Venetiola status In Venetiola contentio de potestate inter praesidentem Nicolás Maduro et ducem oppositionis Juan Guaidó orta est. Discordia eo venit, ut Guaidó se praesidentem civitatis profiteretur. Etiam moderatores nationum praepotentium se illi discrimini immiscuerunt. Russi enim regimini hodierno favent, Americani autem cum adversario eius stant. (Reijo Pitkäranta) De rebus Afganistaniae In urbe Quataria pactum de bello in Afganistania componendo adumbratum est. Dicunt inter Talibanos et legatum specialem Americanorum convenisse, ut copiae peregrinae ex Afganistania reducerentur idque duodeviginti mensibus post, quam foedus pacis approbatum esset. Talibani polliciti sunt se impedituros esse, ne ordo terroristicus al-Qaida in Afganistania consideret. (Reijo Pitkäranta) De conventu climatico Quinque terrae septentrionales viribus coniunctis mutationem climaticam coercere et in hac re ceteris civitatibus exemplo esse conantur. Ministri Finlandiae, Suetiae, Norvegiae, Daniae, Islandiae conventu in urbe Helsinki habito edictum divulgaverunt, quo alias nationes hortantur, ut pacto climatico Parisiensi servato eo spectent, ne temperatura media annis futuris sesquigradum Celsianum excedat. (Reijo Pitkäranta) Hispania in ius vocatur Fieri potest, ut Regnum Hispania ab Unione Europaea in ius vocetur, quod regioni uliginosae nomine Doñana tutandae non satis bene providerit. Agitur de viridario nationali in provincia Vandalicia sito, quod multis herbis et animalibus rarissimis excellit. Dicuntur iam complures anni esse, cum Hispani de natura illius loci protegenda nihil curent. (Reijo Pitkäranta) Dania minime corrupta Hac septimana novissimus index corruptionis palam factus est. Centum octoginta quinque civitatibus inter se comparatis apparuit Daniam anno proximo corruptione purissimam fuisse. Secundum locum obtinuit Nova Zelandia, tertium Finlandia una cum Suetia, Singapura Helvetiaque. (Reijo Pitkäranta)
loading
Comments 
Download from Google Play
Download from App Store