Discover
De Romanorum studiis philosophicis

De Romanorum studiis philosophicis
Author: Valahfridus Stroh
Subscribed: 2Played: 194Subscribe
Share
Description
Graecorum philosophiam Romani sero, sed serio amplexi sunt. Ac primus quidem Ennius Annalibus suis nonnulla e Pythagoreorum disciplina admiscuit; tum Varro in Saturis Menippeis nunc magna e parte deperditis multa ex intima philosophia hausisse traditur. Maxime autem haec studia a Cicerone Academico aucta sunt, qui et dialogis ad imitationem Platonis factis et aliis scriptis plurimis paene cunctas philosophiae partes ita explicavit, ut is nunc omnis philosophiae hellenisticae q.d. fons praecipuus habeatur. Contra Lucretius Epicureus, qui eodem fere tempore scripsit, sat habuit rerum naturam, i.e. physicam siue philosophiam naturalem, carmine didactico pertexere—sed quanto animi ardore! Postea Seneca disciplinam Stoicam paene totam - nam unam logicam minus curavisse videtur—scriptis suis mira facundia illustravit. De his igitur scriptoribus praecipue agendum erit; nec tamen Apuleium Platonicum Christianosque philosophos, inter quos Lactantius Cicero Christianus et aureus Augustinus eminent, negligemus.
56 Episodes
Reverse
[deest epitome huius capituli]
Longe maiore auctoritate nunc fruitur Aurelius Augustinus. Multa eius scripta in intima philosophia uersantur, praesertim dialogi quos post conuersionem scripsit (A.D. 386), ut Contra academicos, De beata uita, De ordine, Soliloquia. Ciceronem, cuius Hortensio se ad amorem Dei incensum fatetur (conf. 3,7), refutat, cum dubitationem illam Academicam inutilem ad uitam beatam esse demonstrat. Os illud Platonis autem ait in philosophia purgatissimum esse (ac. 3,41). Quem secutus in Dei cognitione uitam beatam positam putat. Placebat autem ei in Platone mundus intelligibilis, animus immortalis, contemptio corporis. Quorum pars in catholica religione nunc quoque permanet. Nec tum ipsum Platonem legerat, sed quosdam Platonicorum libros (conf. 7,13). Longe notiora autem nunc sunt duo opera: Confessionum libri XIII, quibus Deo ipsi errores suos et ueritatem sero repertam (8,29) fatetur; et De ciuitate Dei libri XXII, qui omnem historiae memoriam comprehendunt et ueram ciuitatum naturam aperiunt: Vbi esse docet inde ab eo quod Cain fratrem Abel occidit duas ciuitates, alteram diaboli, alteram Dei. Quas, cum nunc inter se confusae sint, olim dissolutum iri; tum sanctos in corpore (quod Platonici negent) Dei perpetua uisione fruituros.
Ab imperatore Constantino noua aetas litterarum Christianarum incipit. Cuius filium Crispum L. Caecilius Lactantius erudiebat, fluuius eloquentiae Tullianae (Hieron. epist. 58,10,2). Qui in libro De opificio Dei Stoicorum uestigia premens hominem a creatore artificiose dispositum docuit; postea philosophis omnibus aduersatur in eis quae De ira Dei scripsit. Omnem autem disciplinam uerae religionis complexus est in VII libris Diuinarum intitutionum (opus singulare). Libris I et II unum deum probat originemque malorum daemonum ostendit. Libro III refutat philosophos summumque bonum in immortalitate ponit. Christianior est liber IV, quo Christus Dei filius ut exemplum sapientis perfecti proponitur, et liber V, quo uera pietas Christianorum impiae pietati Aeneae opponitur. Liber VI explicat philosophiam moralem, VII prospicit in immortalem uitam Christianis destinatam.
Sed haec Aramaica et Graeca. Inter Latinos scriptores Christianos primus eminet Septimius Tertullianus, qui in Apologetico (A.D. 197) Christianam disciplinam aduersus paganos defendit. Ac more philosophico unum deum, non plures, esse demonstrat (10-28); inde (29-45) explicat cur Christiani sacra ferre Caesari nolint. (Nam dissimiles Ciceroni et Varroni, qui inter theologiam ciuilem et naturalem distinguebant [Cotta in: nat.deor. 3,5 sq.], Christiani unam theologiam seruabant.) Christianos autem et doctrinae ueritate et uitae puritate philosophis superiores esse (46-49,3). Atque ut Tertullianus Ciceronem oratorem, sic eundem philosophum imitatur Minucius Felix in Octauio dialogo, ubi Caecilius contra Christianos disputans quasi Cottae Academici personam gerit, Octauius patronus Christanae religionis multa e Balbo Stoico sumit. Ergo ea religio quasi disciplina philosophica argumentis munita uidetur, quod longe abhorret a paganis religionibus doctrina carentibus.
Fueruntne antiqui Christiani philosophi? Iesus ipse uix inter philosophos, magis inter uates, numerandus uidetur. Quae sane praecepta moralia dabat, ea more antiquo a uita beata initium sumebant (sic in Sermone in Monte habito, Matth. 5,3-12 ), spectabant autem ad regnum dei, quod Iesus ut mox futurum praedixit. Nec quisqam e ueteribus philosophis aegrotos sanauerat. Videtur tamen, ut philosophi Cynici, una cum discipulis (Matth. 10,5) loca uaria peragrauisse, ut a plurimis audiretur. Quem morem sequebatur etiam Paulus apostolus, qui ethnicos in Graecia et Asia adibat. Is illa a Iesu dicta non multum curabat, sed ipsum Christum uenerabatur ut eum, qui passione et resurrectione peccatum illud originale Adami sustulisset (Rom. 5,12 sqq.). Aliter philosophi ueteres, qui sane conditores sectarum suarum, sed ut magistros colebant. Resurrectionem certe Stoici et Epicurei Attici deridebant (act. 17,32). Platonem sapit Pauli praeceptum, ut secundum spiritum, non carnem uiuendum sit (Rom. 8,5 sqq.). Eius quattuor uirtutes tribus fide, spe, caritate (1 Cor.13,13) auxisse dicitur.
Messalinae occisae successit Agrippina. Quae Senecam A.D. 49 reuocatum Neroni filio suo praeceptorem dedit. Cuius potentia ut amici principis ualde creuit, cum Nero ipse nondum XVII annos natus nouus Caesar acclamatus, Britannicus riualis interfectus esset. Sequebatur annis 54-59 aureum Neronis quinquennium, quo Seneca cum Burro praefecto praetorio gubernacula rerum tenebat. Adulatus est nouo principi in Apocolocyntosi, satura Menippea; praecepta ei dedit (A.D. 56) in libris De clementia, ubi eum ad illam uirtutem maxime regiam, a misericordia diuersam, hortatur. Iaciuntur autem hic fundamenta monarchiae, cum princeps dicatur spiritus uitalis rei publicae, cui, si non obtemperet populus, omnia corruitura sint. Sed A.D. 62 cum ab aulicis inimicis male audiret, a Nerone petiuit, ut a rebus publicis secedere liceret idque, quantum potuit, fecit. Defendit autem hanc uitae rationem parum Stoicam uisam in dialogis De tranquillitate animi et De otio. His ultimis uitae annis scripsit denique opera grauissima, Naturales quaestiones, in quibus diligentius quam Romanus ullus in res physicas inquisiuit, tum totius Philosophiae moralis compendium, quod periit, denique Epistulas morales, quibus posterorum negotium agit, immortalitate dignissimis. Seruati sunt etiam XII dialogi q.d., e quibus, praeter supra nominatos, grauissimus fere est liber De uita beata, in quo Seneca suam siue philosophorum uitam aduersus obtrectatores defendere conatur, qui eos aliter docere, aliter uiuere clamant. Vtitur autem doctrina Stoica: ex adiaphoris quaedam magis petenda esse, quaedam minus. Vnde se recte fecisse, si diuitias sibi oblatas non recusauisset. Senex autem ab hac ratione aperte destitit. Nam in epist. 8 sero se rectum iter inuenisse clamat: omnia munera fortunae ut insidias fugienda esse. – Cum autem a Nerone ad mortem cogeretur (A.D. 65), reliquit suis, ut ipse dixit, imaginem uitae suae (Tac. ann. 15,62).
Cordubae paulo a. Chr. natus puer Romam uenit. In iudiciis uersatus denique quaestor factus est. Philosophiam ei commendauit mala ualetudo (epist. 78). Inter magistros numerat Attalum Stoicum, Sotionem item Stoicum animalium in epulis contemptorem, Fabianum Papirium e schola Sextiorum (quae Romani roboris secta dicitur, nat. 7,32,2). Ad Stoicos semper propensus tamen non ante A.D. 56 se Stoicum aperte dixit. Iam Consolatio ad Marciam, qua affectum maeroris eius, quae filium perdiderat, sanare conatur, et ualde Stoica et prudentiae plena est: demonstrat enim ipsum maerorem uoluntarium esse uitium, quem illa in filii locum superstitem sibi fecerit. Subiacet illud Chrysippi κρίσεις εἷναι τὰ πάθη. Atque hoc Seneca sub Caligula scripsit; quo (A.D. 41) interfecto fortasse tres libros De ira confecit, quem, dum alteri noceat, sui negligentem, foedissimum affectum iudicat. Hic in libro II diligenter, quid Stoici de affectibus iudicent, explicat: eos non intra nos insciis nobis oriri, sed animo approbante. Liber III denique irae remedia demonstrat. Eo ipso anno Messalina imperatoris Claudi uxor curauit, ut Seneca in exilium eiceretur. Fuit autem octo annos in Corsica. Vbi duas Consolationes confecit ualde diuersas. In prima Ad Heluiam matrem scripta philosophum se praebet, quem nulli labores frangere potuerint, laetum et alacrem uelut optimis rebus; quare ne matri quidem dolendum esse dicit. In altera, quam scripsit Ad Polybium Claudii libertum potentissimum, qui fratrem amiserat, paene omnia instituit, ut tam liberto quam Claudio seruiliter blandiatur eo consilio ut ipse Romam reuocetur.
Nemo fortasse umquam eloquentius de philosophia scripsit quam Seneca. Nec sat habet, ut Cicero in multis, philosophorum placita dilucide exponere quidque ex eis uerissimum sit perpendere, sed ardentissime ad recte uiuendum hortatur. Vnde nunc quoque plurimum legitur. Etiam Christianis ualde placuit. Fuit orator suo tempore praestantissimus, fuit Neronis adulescentis praeceptor, per quinque annos rem publicam feliciter gubernauit (quasi rex philosophus, qualem Plato postulauerat), scripsit etiam tragoedias. Accusatur tamen a Quintiliano (10,1,125 sqq.), quod sententias nimis captauerit, in philosophia parum diligens.
Nec poetae aetatis Augustae a disciplina Epicurea prorsus abhorrebant. Nam Vergilius, cum a rhetorum scholis ad beatos portus philosophiae transiret, Sironi Epicureo se addixit (catal. 5). Tum in cosmogonia eclogae VI magnum per inane coacta semina Lucreti inducit (31 sq.) et amorem Pasiphaes deplorat tam paene infelicem quam postea Didonis amor futurus erat. In Georgicis autem eodem igne bestias hominesque corripi dicit: amor omnibus idem (3,244). Epicureum etiam credideris, cum initio Aeneidis quaerit: tantaene animis caelestibus irae? (1,11) Quod uerum fateri cogitur. Longe ab Epicuro distat notissima catabasis (Aen. 6), in qua tam Orcus inest quam animarum migratio; et quae de cosmogonia docentur, Platonem et Stoam sapiunt. Vnde notum: Mens agitat molem (727). Et Aeneas, ex quo discimus uirtutem uerumque laborem (12,435), sapienti Stoico similior est. – Et Horatius ab Epicuri disciplina profectus est. Nam cum in Academia educatus ad Philippos naufragium fecisset, transfugit ad Epicuri hortos rebusque publicis ualedixit. In Saturis Epicureum se gerit (cf. 1,6), inanes cupiditates ad beatam uiam nil pertinentes castigat, ut auaritiam (1,1), amorem matronarum (1,2); amicitiam ex utilitate aestimat (1,3), deos nihil curare humana credit (1,5). In Epodo XVI per insulas beatas uitam Epicuream commendat. Sed in Carminibus lyricis sese Augusto religionis fautori adaptat, ab insaniente doctrina Epicuri deficit (1,34), deos ubique (ut in Carmine saeculari) inuocat. Etiam rem publicam sibi nunc desiderium esse fatetur (1,14,18). Sed haec non pertinent ad doctrinam proprie moralem, ubi sibi semper constitit.
Item iam in primo prooemio uim religionis uatumque eo niti dicit, quod homines mortem et aeternas poenas timeant (1,102-111). Vbi nunc iniuria Lucretium reprehendunt quod aetate doctrinae plena obsoletos terrores protulerit. Nam is ipse nouit plurimos homines se harum rerum incredulos simulare, putat tamen eos in aduersis rebus multo aliter sentire (3,41-56). Quod autem de Tityi Sisyphique laboribus disputat, non tam eos a poetis fictos esse demonstrare uult, quam allegorice pro cupiditatibus intelligendos, ut illic amor, hic ambitio designetur (3,984-1002). Multos autem affectus e mortis metu occulto nasci credit. Qui pellitur, cum intellegimus tam animum, quae sit pars hominis, quam animam, quae per corpus dispersa sit, corporea esse et e minutis atomis constare: gigni autem ea pariter cum corpore, pariter perire. Valet igitur Epicuri sententia (R.S. 2): Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum (3,830). E ceteris affectibus inimicissimus est amori, quem a uenere distinguit: hac fruendum esse, hunc fugi debere (l. IV). – Haec omnia Lucretius puris uerbis ac Latinis disserit, Graecis aut neologismis uitatis. Quem Vergilius Ouidius alii summis laudibus extulerunt. Totum refutare conatus est Card. Melchior de Polignac in Anti-Lucretio (1745).
Nec cognitio rerum naturae per se ualet, sed maioribus seruit. Duo enim sibi Lucretius maxime proposuit: nempe ut homines et religione i.e. metu deorum et timore mortis liberaret. Nam de primo iam in prooemio libri I id assecutum esse Epicurum gloriatur, quod Graius homo mortalis esset oculos ausus tendere contra religionem a caeli regionibus minitantem; eum effregisse naturae portarum claustra atque omne immensum mente peragrauisse, ut referat, quid possit oriri, quid nequeat: Quare religio pedibus subiecta uicissim / obteritur, nos exaequat uictoria caelo (1,62-79). Nemo ardentius umquam uim philosophiae cecinit. Sunt autem omnia in eo posita ut cognoscamus nihil fieri ope deorum, omnia secundum foedera naturai (1,586): unde primum est nihil fieri ex nihilo, secundum nihil in nihil dissolui. Quae plurimis argumentis comprobat. Nusquam autem ritus Romanae religionis impugnat, sed uates quosdam culpat. Neque cultum deorum tollit, sed purius coli uult diuum naturam, quae nil indiga nostri / nec bene promeritis capitur neque tangitur ira (1,48 sq.). Quam sententiam multi dixerunt pugnare cum eo quod initio operis Venerem inuocet rogetque ut pacem Romanis donet. Sed haec Venus generationis causa (quae rerum naturam sola gubernas, 1,21) allegorice interpretanda est, ut sit quasi Φιλία Empedoclis.
Eodem fere tempore quo Cicero De oratore et ceteris scripsit (c. a.55), etiam T. Lucretius Carus suum carmen De rerum natura condidisse creditur – contra disputante tamen Gregorio Hutchinson, qui id initio belli ciuilis (49 a.Chr.) assignat, quo tempore ratio Epicurea multis Romanis, ut Vergilio, arridebat. Cicero hunc quasi riualem semel cum admiratione et ingenii et artis commemorat (ad Q.fr. 2,10,3). Difficile sane erat aridissimam partem doctrinae Epicuri, quae est physica, in hexametros uertere (qualia Cicero ne in prosa quidem temptauit). Vnde iure Lucretius gloriatur auia Pieridum loca se peragrauisse (1,926) quoniam obscura de re tam lucida carmina pepigerit. Fuerat autem Epicurus ipse infestior poetis – amicius Stoicis sentientibus de eis –, quare Lucretius in carminis arte Empedoclem Siculum imitatur, quem una cum Ennio ut exemplum suum ueneratur. Titulus autem conuersus est ex Epicuri Περὶ φύσεως libris, quorum materiam sic in sex libros diuisit, ut duo primi essent de atomis ipsis eorumque motibus, tertius et quartus de anima et animo, ultimi de rebus caelestibus.
Fundamentum doctrinae ethicae, quae ad honestum (lib. I) pertinet, sunt nominibus paulum mutatis quattuor uirtutes cardinales q.d., quas Plato olim tribus partibus animi humani assignauit (rep. 427 E sqq.), Panaetius autem eas e ratione deducit, quae hominis propria eum a bestiis distinguit. Harum prima est ueri cognitio (18-19), secunda (quae latissime patet) partim iustitia, partim beneficentia (20-60); tertia accedit animi elatio, quae in laboribus periculis rebusque publicis gerendis cernitur (61-92); ultima temperantia, quae et sedationem affectuum habet et id quod Graeci πρέπον i.e. decorum nominant (93-151). Hic Cicero praecipit quid ubique petendum et fugiendum sit, quorum plurima Romanorum moribus conueniunt. Etiam magis Romanae indolis uidetur liber II, ubi de commodis ex amicitia, gloria, arte oratoria, liberalitate aliisque agitur. Liber III de ea discrepantia agit, quae Ciceroni nulla uidetur, cum uerum utile cum honesto pugnare non possit, tantum id quod speciem utilitatis habeat. Omnia de officiis praecepta plena sunt prudentiae sanique iudicii, quamquam subtilissime disputata non sunt. Vnde alii hoc Ciceronis opus laudibus paene in caelum sustulerunt, alii ut parum diligenter factum contempserunt. Meminerimus certe id Ciceronem filio scripsisse. – Omnino num Cicero philosophus fuerit disputatur. Obiectum est ei olim, quod in uita se parum pro philosopho gessisset; nunc potius reprehenditur, quod uetustiores exscripserit, nihil noui ad philosophiam attulerit – sed id magis poetarum quam sapientium uidetur. Ipse certe quam maxime philosophus etiam in re publica sibi uisus est.
Extra opera quae Corpus q.d. constituunt alia Cicero senex scripsit ad ethicam spectantia, ut Catonem de senectute et Laelium de amicitia, quae dialogi formam habent. Longe maiores sunt tres libri De officiis, in quibus Cicero ipse Marco filio suo praecepta dat de recte uiuendo. Sequitur autem, ut fatetur, e magna parte Panaetium Stoicum, qui tres libros Περὶ τοῦ καθήκοντος confecerat, cui uoci suum officium Cicero aequum ualere uoluit. Negliguntur hic autem ea, quae Stoici de summo bono, de adiaphoris, de affectibus docuerunt. Neque enim officium id dicitur quod perfectum officium sit (κατόρθωμα), sed medium seu commune officium, cuius ratio probabilis reddi possit (1,8). Quae certe parum accurate disseruntur: Tandem in libro tertio (3,14) perfecta officia sapientium esse dicuntur, media communium hominum, ut sint secunda quaedam honesta. Deducuntur autem e duobus fontibus, quorum alterum est honestum (καλόν), alterum utile (συμφέρον). Quae minus e philosophia Stoica quam e genere deliberatiuo rhetoricae sumpta puto. Materia autem a Cicerone sic disponitur, ut in libro I de honesto, in II de utili agatur. Liber III ea tractat, in quibus honestum et utile inter se pugnare uideantur. Quam partem Panaetius promiserat quidem, sed omisit (3,7-8).
Liber De fato ab hominibus doctis olim contemptus nunc paene ut optimus omnium quae Cicero philosophus fecit laudatur. Vt doleamus eum imperfectum relictum esse. Aggressus est enim materiam spinosissimam, quae nunc quoque philosophos sollicitos teneat: fiantne omnia fato i.e., ut Stoci uoluerunt, inexorabili quodam nexu causarum, an, ut Ciceroni uidetur, sint quaedam in nostra potestate aut, ut posteri dixerunt, sit aliquod liberum arbitrium. Ea quaestio non physicam solum tangit, cum de causis rerum disputetur, sed etiam ethicam, quoniam qui necessariis causis coactus agat non in culpa uideatur, et logicam, quia quaeritur, num de futuris uera dici possint, si fatum negetur. Hic Cicero, qui fatum tollit, aliquatenus cum Epicuro semper inimico consentire uidetur, quoniam is omnia per causas fieri negauit, ut suis atomis liberam declinationem concederet; Cicero autem causis plus tribuit, ita tamen ut hominis uoluntatem ipsam inter causas numerare uideatur – si e reliquiis iudicare licet. Disseritur autem contra propositum: „Mihi uidentur omnia fato fieri.“ Tum Cicero refutat ea quae Stoici protulerunt: (1) diuinationem, (2) ea quae de futuris uere dicantur, (3) seriem causarum, quarum alias perfectas, alias adiuuantes Chrysippus statuit in eis quae de cylindro uolubili disputauit, qui cum extrinsecus impulsus sit, tamen sua natura moueatur.
Contra Marcus in libro II, longe sagacius, primum negat fortuitorum esse posse diuinationem, deinde, si, ut Stoici affirment, omnia fato fiant, eam inutilem esse dicit, quoniam contra fatum niti non liceat. Immo etiam nocituram eam saepe, quoniam ignoratio futurorum malorum utilior sit quam scientia (2,23). Tum ad singula genera accedit, primum autem de artificialibus agit. Quorum haruspicinam, quam Stoici in rerum contagione (συμπάθεια) positam credunt, ut ridiculam irridet: Quomodo enim in extispicio uictima aliqua sua exta ei qui sacrificet subito adaptare possit? Item fulgura et ostenta tractantur. Quae quamquam nulla sint, haruspicinam rei publicae causa retinendam Cicero censet. Minus perspicua sunt quae contra augurum auspicia disputantur. Quae primum negat praedictionem habere, deinde temporum decursu ita deprauata esse, ut uera auspicia non iam sint, denique nulla omnino esse. Tamen ad opinionem uulgi et ad magnas utilitates rei publicae auspiciis parendum esse (2,70). Adiunguntur omina, sortes, Chaldaeorum i.e. astrologorum praedicta, tum etiam genera naturalia, furores et praesertim somnia, ubi de suo quoque Cicero dicit. Qui cum multa iocose disseruit, in fine libri grauissimis uerbis superstitionem uituperat, quae iam per gentes oppresserit omnium fere animos (2,148). Quam suo scripto funditus sublatam sperat salua tamen religione. Nusquam fere tam serius et uehemens in philosophicis fuit!
Diuinatio, ut Stoici bene definiunt, est earum rerum quae fortuitae putantur praedictio atque praesensio (1,9). Quam deorum munere hominibus concessam putant. Eam Cicero, quamquam de deorum natura Stoicam rationem probabiliorem censuit (nat. deor. 3,94) aperte impugnat. Quod mirum uideri possit, cum ipse inter augures sit totaque ea disciplina rem Romanam ualde tangat, quae auspiciis a Romulo condita sit, haruspicina Sibyllinisque libris utatur. Cicero autem in prooemio libri I historiam artis ab Assyriis et Chaldaeis recenset, item philosophorum opiniones enumerat, quorum plurimi diuinationem probauerunt Xenophane tamen et Epicuro dissentientibus. Nam Peripatetici naturalem diuinationem, quae est in somniis et furoribus, ueram esse uoluerunt, genera artificialia respuerunt. Acerrimus patronus diuinationis fuit Chryippus Stoicus. Cicero autem aduersarium sibi fingit Quintum fratrem, qui diuinationem oratione magis copiosa quam acuta defendit (1,11 sqq.). Veram artem eam esse dicit e longo usu acquisitam, cuius ueritas ex ipsis praedictionibus comprobetur, non quod singulorum rationem reddere possit. Nec medicinam dicere posse, cur quaeque herba sanet; nec uero medicinam ideo tolli, quod ars interdum deficiat. Copia autem exemplorum fratrem obruit, in quibus sunt ipsius uersus et somnium fatidicum quod olim uidit.
Balbus autem in lib. II modo subtiliter argumentatur, modo copiosa oratione audientes commouere conatur. Sic autem rem secundum leges scholae disponit, ut primum (1) esse deos demonstret, tum (2) doceat quales sint, postea (3) mundum ab his administrari, (4) consulere eos rebus humanis. Primum (1) probatur e multis: ex eo quod mundus perfectus sit, e consensu gentium, diuinatione et aliis. Natura (2) autem deorum diuersa est: nam et mundus totus deus est, et res ad uictum necessariae, ut Ceres, et heroes, ut Hercules. Mundi administratio (3) ex eius pulchritudine et ordine motuum caelestium cognoscitur. Videmus autem omnia in eo commodis seruire hominum (4). Quae cum Balbus sentit non aliena esse a religione Romana, rogat Cottam, qui tamen pontifex sit, ne more Academico talia refellat. Sed is respondet in lib. III se in religionibus sequi nulla ratione adhibita Numam et maiores, a philosopho autem se rationem religionis poscere. Ergo ista quoque acute redarguit.
Quaestionem De natura deorum ueteres partem physicae esse uoluerunt. Quam Cicero sic tractat, ut primo libro (a. 77/6) C. Velleius Epicuri doctrinam fidenter explicet, quem C. Cotta Academicus refutat; item secundo libro Q. Balbus Stoicam rationem exponit, qui et ipse libro tertio a Cotta redarguitur. Vtilis est catalogus opinionum, quem Velleius recitat, nempe non disserentium philosophorum, sed somniantium (1,18), cum unus Epicurus uerum uiderit terroribusque homines liberauerit, quoniam per eum uideant deos nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri quaerere (1,58). Cui Cotta inter alia comiter obicit Epicureos saepe, cum aliquid parum probabile statuerint, ad id firmandum aliud inuenire, quod omnino ne fieri quidem possit (1,69). Epicurum autem ex animis hominum radicitus religionem tollere.
Lib. I: „Malum mihi uidetur esse mors.“ Hic Cicero enumerat uarias de natura animi opiniones, tum immortalem esse eam e consensu gentium et Platonis argumentis probat. Denique, etsi ea moriatur, mortem timendam non esse. Lib. II: „Dolorem existimo maxumum malorum omnium.“ Cicero non uult demonstrare dolorem omnino malum non esse, sed tolerabilem longeque minus malum quam dedecus. Sequi autem uidetur Panaetium. Lib. III: „Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo.“ Hic nititur Stoicis, qui aegritudinem, ut omnes perturbationes (affectus), in iudicio sitas putant. Vtilem esse malorum praemeditationem, cui frustra aduersetur Epicurus. Lib. IV: „Non mihi uidetur omni animi perturbatione posse sapiens uacare.“ Hic Stoice refutat Peripateticorum μετριοπάθειαν, acerrime inuehitur in amorem Amorisque poetas. Lib. V: „Non mihi uidetur ad beate uiuendum satis posse uirtutem.“ Contrariam sententiam iure dicit omnium maximum esse quae philosophia promittat. Nec tamen id pendere ex una aliqua disciplina philosophica.